Fol 3va: Libellus iste in duodecim
partes dividitur et quicquid unaquaque contineat infrascriptis sex versibus breviter
comprehendit:
Prima sacrat, secunda parat ius tertia dicit.
Contrahit et quarta, nubere quinta docet.
Testatur sexta, libertos septimsa gingnit.
Pignorat octava, crimina nona punit.
Fert [emen.] fiscum decima, sed fert undecima collonos.
Ultima que sequitur officiumque docet
Contrahit et quarta, nubere quinta docet.
Testatur sexta, libertos septimsa gingnit.
Pignorat octava, crimina nona punit.
Fert [emen.] fiscum decima, sed fert undecima collonos.
Ultima que sequitur officiumque docet
Incipit liber primus. De ecclesiis
exemptis. q. 1 Quoddam monasterium exemptum fuit a potestate episcopi
tali scilicet tenore, ut nichilumquam prestaret episcopo nisi sponte vellet. Procedente
tempore bene per annos XL. nichilominus monasterium quoddam annuum prestitit quod forte
antea prestabat pone (per) procuratorem transactis deinde sic XL. annis monasterium vult
uti privilegio et nil prestare, episcopus vero petit ex debito quasi prescripserit hoc
ius. Queritur quid iuris…[Pillio].
3vb
De redificatione ecclesie, putei, furni vel molendini.
q. 1 Questio talis est. Quedam ecclesia indiget refectione, item furnum,
puteum vel molendinum. queritur quis debeat reficere et an aliquis vicinorum possit se
tueri renunciando quod non vult uti in perpetuum…
3vb
De ecclesia, an habeatur loco heredis. q. 1 Pater
familias dum extreme voluntatis moderamina conderet duos filios quos habebat heredes
instituens invicem eos ut moris est sustituit rogans ut premoriens sine liberis
hereditatis partem suam restitueret superstiti. Unus post(ea) decedens sine liberis de
relictis ecclesiam heredem instituit universorum. Nunc alter contra ecclesiam
agere intendit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
4ra
q. 2 Quero de emphiteota qui ingreditur monasterium. Nonquid trasferret in
monasterium res quas habet in emphy(teosim)?…
4ra
De his que fiunt ab episcopo sine consensu capituli.
Notandum est quod episcopus consilium sui capituli requirere debet in institutionibus
et in confirmacionibus personarum, in alienationibus rerum immobilium et
etiam mobilium preciosarum, in ordinationibus clericorum, in maioribus causis audiendis
et diffiniendis, item in inquisitionibus faciendis. Sine consensu autem capituli potest
aliquem punire si hoc habet ex consuetudine vel concessione…
4ra
De rebus ecclesiasticis alienandis vel non. q. 1
Monasterium Sancti Petri cum esset foras abbas propter scinsma iuxta intercedente
[emen.] causa rem immobilem autoritate episcopi alienavit. Reversus
abbas vel substitutus alter rem vendicare intendit. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
4rb
Ut lite pendente nichil innovetur. Quero causa pendente
et lite contestata sub iudice seculari reus factus est clericus. Nunquid procedet iudex
ad sententiam?…
4rb
De rescriptis. q.
1 Questio talis est. Quidam impetravit rescriptum a principe et facta
citatione ille qui impetravit rescriptum decessit relicto herede. Queritur an
heres valeat experiri…
4rb
q. 2 Questionem formavit dominus meus Ubertus de Bobio supra proxime de eo qui
impetravit rescriptum a principe super executione iuris communis et mortuus est ante
litem contestatam. An heres possit prosequi causam?…4va
[explicit]: Et ita audivimus pronuntiari de faxcto in civitate
Vercellarum de quodam qui impetraverat rescriptum a domino Papa super usuris exigendis.
Ho(mobonus).
4va
q. 3 Rusticus cum excommunicatus esset ivit ad curiam et impetravit rescriptum de
assensu procuratoris alterius partis. Nunc agit rusticus excommunicatus contra Titium
debitorem suum coram iudicibus delegatis. Debitor oponit et dicit rescriptum nullum cum
sit ab excommunicato impetratum. Queritur an ex illo rescripto possit conveniri…
[Roffredo].
4vb
De privilegiis. Que questio talis est. Quidam dedit res
suas ecclesie sub tali pacto, ne deberent alienari. Ecclesia impetravit privilegium ut
liceret ei alienare quam velet de rebus suis. Quer(itur) an possit alienare res
predictas…
4vb
De concessionibus. Queritur utrum ille cui ius
percipiendarum pensionum concessum est habeat etiam illud quod per novationem
percipitur…[Pillio].
4vb
De ellectione et ellecti potestate. q. 1 Questio
talis est. Maior pars capituli bergamensis elegit tres et in eos contulit potestatem
eligendi duod canonicos. Illi elegerunt duos ineligibiles. Queritur qui sunt privati
iure eligendi, utrum ipsi et maior pars qui in eos contulit potestatem
[emen.], vel ipsi tantum…
5ra
q. 2 Questio talis est. Episcopus albensis fuit electus et confirmatus, cum
peteret consecrari a metropolitano quidam canonicus ecclesie albensis se opposuit et
contradixit quod non deberet consecrari quia fuerat contemptus in ipsa electione,
preterea dicebat personam ineligibilem. Queritur an in contradictione ista possit
constituere canonicus procuratorem…
5ra
q. 3 Questio talis est. Canonici Sancti Eusebii vel maior pars supplicaverunt
domino Pape quod deberet conferre prebendam et benefitium cuidam in dicta ecclesia.
Dominus Papa scripsit abbati Sancti Andree quod si inveniet maiorem partem et idoniorem
capituli consensisse quod deberet illi bono viro benefitium dare. Abbas inquisivit et
invenit minorem partem consentire quia multi de hiis qui supplicaverunt domino Pape
mutaverunt voluntatem. Queritur an mutatio voluntatis istorum preiudicet isti viro qui
se supplicavit eundo Romam in laboribus et expensis…
5rb
q. 4 Questio talis est. Ego promisi de tribus hominibus dare duos vel de aliis
speciebus qui habet electionem vult eligere si promisor est duos deteriores, si
stipulator duos meliores. Queritur utrum possit…
5va
q. 5 Questio talis est. Quidam in testamento dampnavit heredem ut daret fundum
uni ex libertis suis cui vellet. Duo erant liberti, unus ex hiis petiit legatum ab
herede. Dixit heres: nolo dare tibi. Absolutus fuit heres a petitione istius. Venit
alter libertus et petit legatum. Dicit heres: non dabo quia electionem habeo dandi cui
voluero. Queritur an possit reppelere istum secundum
libertum…[explicit]: Vel dic quod ubi expressim ellegit unum certum est
quod eum amplius non mutabit, ubi non elegit eum expressim ut hic poterit variari usque
ad litem contestatam cum tractum habeat in se verbum volo [emen.],
prima magis placet. Ho(mobonus).
5va
q. 6 Questio talis est. Quidam heres institutus petiit hereditatem ex testamento
et proposuit petitionem hereditatis. Vult mutare causam et petere hereditatem ab
intestato eadem actione durante. Queritur cum lis sit contestata an hoc facere
possit…[explicit]: Remanente prima actione in suo statu casus est
legis quod potest mutare causam, ut ff. de nox(alibus) act(ionibus) l. in delictis § fi.
[D.9.4.4.3] ver. donec autem prius et cetera secundum U(bertum).
5va
q. 7 Questio talis est. Quidam fuit protestatus coram iudice quod nolebat uti
instrumentis, preterea vult uti. Queritur utrum possit…
5va
q. 8 Questio talis est. Quidam conveniebatur, non comparuit iuri. Tandem citatus
fuit amicus ad eius defensionem, dixit quod nolebat eum defendere et sic missus est
actor in possessionem bonorum aversarii. Venit amicus et mutato consilio dicit quid vult
eum defendere. Queritur an debeat audiri…
5vb
q. 9 Romana quedam ecclesia dum pastore vacaret totam contulit potestatem
eligendi in aliquem ut ipse aliquem eligeret in pastorem. Hic Titium virum honestum
elegit, electus noluit consentire, vult alium eligere, alii canonici dissentiunt.
Queritur utrum possit vel si non vult alium eligere an possit
cogi…[Roffredo].
6ra
q. 10 Frogerius electus fuit ut elegerit potestatem et se ipsum elegit. Queritur
an teneat electio…[Roffredo].
6rb
q. 11 Romani canonici cuiusdam capelle elegerunt quemdam in pastorem, qui
canonici antequam electus confirmaretur omnes mortui sunt, alii de novo sunt creati.
Electus petit nunc confirmari, canonici contradicunt. Queritur an iure posscit
confirmationem petere…[Roffredo].
6va
q. 12 Seio et Sempronio fuit data et commissa potestatem eligendi consulem vel
potestatem vel episcopum, Sempronius absente Seio elegit. Verumtamen elegit talem de quo
certum erat quod ille consentiret si interfuisset electioni et modo etiam habet ratum.
Queritur an valeat electio…[Roffredo].
6vb
De renunciatione. q. 1 Questio talis est. Clericus
contraxit et in ipso contractu renunciavit illi constitutioni qua cavetur ne clericus
trahat duas dietas, ut in Extra de rescriptis c. nonnulli [X.1.3.28] et de
except(ionibus) c. olin [X.2.25.7]. Queritur an valeat renuntiatio…
6vb
q. 2 Lecta est in b. (Bononie?) in A(retii) c(ivitate) g. (?) in adiutorio
Rofredi Beneventani iuris civilis professor cautio huiusmodi: Ego Lucius Titius promicto
a te Plubio Mevio mutuo recepisse X. libras quas promicto me redditurum tibi usque ad
mensem et renuntio exceptioni non numerate pecunie et non soluti pretii. Non agit
Publius certi condictione que oritur ex stipulatione contra Lucium. Opponit Lucius doli
exceptionem et dicit se filius familias et hoc constat. Queritur an cum
effectu possit cumveniri…[Roffredo].
7rb
q. 3 Accepi mutuo pecuniam dato pignore, conveni cum creditore ut si ad diem non
restituissem sibi pecuniam, haberet rem emptam pro illa pecunia et renunciavi legi
commissorie [C.4.54.4] et iuravi me non contraventurum. Die adveniente non solvi, postea
paratus sum solvere. Queritur (an) possim pignus recuperare non obstante quod legi
[emen.]
renunciavi…[Pillio].
7rb
q. 4 Lucius Titius dum laboraret in extremis matre accersita voluit eam heredem
instituere. Ipsa renuit immo filio instituenti alium consensit que mortuo filio movet
controversiam possidenti hereditatem. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
7va
De officio vicarii. Sciendum quod ex quo quis vicarius
est et cognitionem habet et iurisdictionem ut C. eo(dem titulo) l. I. [C.1.38.1] et in
auth. de defen(soribus) civi(tatum) in prin. [Nov. 15=A.3.2] et in Extra de officio
vicar(ii) c. I. [X.1.28.1] et in decretis XXX. perlectis [D.25 c. 1]. Item vicarius
omnia potest que pertinent ad iurisdictionem eius cuius vices gerit, ut c. eodem. Quedam
tamen sunt que sine speciali mandato attemptare non debet, ut in Extra de officio
lega(ti) c. licet in tantum [X.1.30.5] et in auth. de coll(atoribus) § prohibemus [Nov.
128.20=A.9.14] notatur.
7va
De officio iudicis delegati. q. 1 Questio talis
est. Duo vel tres erant iudices delegati. Unus istorum fuit pecunia coruptus altero
ignorante. Queritur an valeat sententia…
7va
q. 2 Sed nunquid iste qui dedit pecuniam uni iudici tantum amittit ius
suum?…
7va q. 3 Questio talis
est. Duo erant iudices delegati. Unus fuit recusatus propter suspicionem quia dicebat
iudicem esse familiarem adverse partis vel commensalem. Fuerunt electi arbitri a
partibus qui deberent cognoscere de suspicione secundum iura que volunt tam canonica
quam civilia […] Queritur an iudex delegatus de cuius suspicione agitur compellatur sub
arbitris per sacramentum dicere veritatem…
7vb
q. 4 Questio talis est. Delegatus pape vel imperatoris causam totam alteri
delegavit, vult revocare. Nunquid potest? …[explicit]: Hoc de iure
civili, sed de iure canonico totam iurisdictionem abdicat a se ut dicit predicta
decretalis. De facto fuit. U(bertus).
7vb
q. 5 Questio talis est. Aliquis erat iudex delegatus sub sub quo causa
possessionis fuit ventilata. Victus vult agere de proprietate sub eodem iudice. Queritur
utrum possit…
8ra
q. 6 Questio talis est. Potestas vercellensis causam que erit de sua
iurisdictione delegavit cuidam novariensi. Queritur an valeat delegatio et si valet an
possit compellere partes ire Novariam…
8ra
q. 7 Questio talis est. Quidam delegatus ab ordinario de consensu partium causam
alteri delegavit. Queritur an teneat delegatio…
8rb
q. 8 Questio talis est. Dominus Papa commissit causam abbati cleravalensi. Duo
sunt abbates cleravalenses in Lombardia, unus in Placenta, alius in committatu
Mediolani. Partes senserunt de uno, dominus Papa de alio. Queritur quis istorum sit
iudex…
8rb
q. 9 Questio talis est. Quidam impetravit licteras ad aliquem iudicem, citatus
est reus, non venit quia in loco ubi moratur iudex habet inimicitias capitales et si non
compellitur ire ad eum locum, sed, ut ius canonicum precipit, iudex iste debet ire ad
locum tutum. Modo petit iudex impensas quas in commestione et in itinere fecit. Queritur
an reus solvere compellatur…
8rb
q. 10 Questio talis est. Dominus papa vel imperator delegavit causam que
vertebatur inter duos papienses cuidam civi papiensi quia forte Titius vocabatur. Iste
Titius erat in civitate Vercellarum causa studendi, vocat partes ad civitatem
Vercellarum in qua studet. Queritur utrum possit…
8va
De officio legati. Questio talis est. Quidam fuit legatus
a domino Papa in Provintiam, durante legatione quibusdam commisit causas re integra,
reversus est Romam et ita finitum fuit mandatum. Postea legatus est iterum a domino Papa
in ipsam tandem Provintiam. Queritur an iudices delegati ex vi secunde delegationis
conoscere possint sine aliquo novo mandato…
8va
De officio iudicis ordinarii. q. 1 Questio talis
est. Queritur utrum iudex ordinarius possit ferre sententiam ex cunsensu partium
utroque litigatore absente…
8vb
q. 2 Questio talis est. Aliquis per rescriptum imperatoris habet ordinariam
iurisdictionem, citavit partes, noluit alter litigatorum comparere coram eo. Nunquid
poterit eum compellere?…[explicit]: Non poterit compellere partes coram
se venire vel litigare quia non habet per hoc rescriptum, contemptiosam iurisdictionem
sed voluntariam tantum, ut no. C. qui et apud (!) quos in integrum resti(tui non)
possunt l. ult. [C.2,41(42).2]. Ho(mobonus).
8vb
q. 3: Questio talis est. Iudex condempnavit Titium ut solveret aliquid usque ad
certam diem sub pena dupli vel quadrupli. Queritur an hoc facere possit…
8vb
De officio advocati. Recurre ad libellum Uberti qui
incipit ‘In nomine domini’, ubi satis de hoc, et videas in libello Ro(ffredi) c. qui
iudices esse possunt § ult. …
8vb
De officio assessorum. Recurre ad libellum predictum et
ad titulos speciales de materia ista loquentes in Codice et Digestis.
8vb
De officio iudicis. Vulgo queri solet utrum secundum
allegata an secundum conscientiam debeat iudex iudicare vel
sententiare…[Pillio].
9ra
De maioritate et obedientia. q. 1 Questio talis
est. Quidam habebat filium et patrem, quilibet erat in egestate. Queritur cui primo
debeat subvenire…
9ra
q. 2 Questio talis est. Pater et patria precepit aliud licitum filio. Queritur
cui primo parere debeat cum de iure gentium sit introductum ut patri et patrie
pareamus…
9rb
De treugua et pace. q. 1 Iudex ordinarius treuguas
inducere potest inter homines sibi subditos qui aliquam discordiam habent, ut in
Lombarda, de treuguis l. una [Lomb.II.23(24)]…
9rb
q. 2 Questionem habet an pace facta inter Bononienses et Mutinenses in qua
remissio hinc inde eiusdem omnibus dampnis datis, nunquid monasterium Sancti Cesarii et
Sancte Marie de Strata possunt agere non obstante dicta remissione…
9rb Incipit liber II. De in ius vocando. q. 1 Questio talis est. Quidam
vocavit clericum ad vetitum examen. Queritur an hoc ipso quod vocavit cadat a iure
suo…
9va
q. 2 Tertio loco queritur nunquid isti nepotes tempore messis et vindemiarum ad
iuditium vocati cum rei rustice occupari non debeant quidam clerici occupari non debeant
quia clerici vel milites sunt dilationem messium vel vendemiarum habere
possit…[Pillio].
9va
De foro competenti. Bonus Acurxius contraxit cum
Patrocinio in civitate Bononie. Deinde Bonus Acursius de civitate cum monacha aufugit
per orbem terrarum tamquam spavaldus, huc atque illuc vagari cepit. Tandem in civitate
Placentie repertus ab eo scilicet Patrocinio convenitur, ipse fori opponit exceptionem.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
9vb
De libelli oblatione. q. 1 Quid peto
confirmationem. Aliquis contradictor existit, petit libellum…
9vb
q. 2 Egidius quidam pysanus nomine petit a Sempronio X. aut XX. pene nomine forte
quia continebatur in instrumento quod illa decem deberet so(lvere) usque ad diem talem
sub pena dupli nec fuit actum quod utrumque debet peti et lix fuit contestata super illo
libello ita quod alternative concepto et iuratum fuit de calumpnia. In processu tantum
super X. institit Egidius. Est modo in questione in quod debet iudex condempnare utrum
in X. aut in XX…[Roffredo].
10ra
De pactis. q. 1 Questio talis est. Quid si
imperator fecit pactum vel transactionem, vult venire contra. Qualiter prohibeo non
habeo contra eum exceptionem quia ipse non ligatus legibus nisi velit nec eas
observare tenetur, ut C. de legibus et s. con(stitutionibus) l. digna vox
[C.1.14.4]…
10ra
q. 2 Questio talis est. Quidam vendidit fundum eo pacto, ne emptor extraheret
molas de ipso fundo. Queritur an possit extrahere non obstante pacto…
10ra
q. 3 Questio talis est. Quidam accepit uxorem et ab ea habuit magnam dotem et
habuit filiam et filios ex ista uxore. Mortua est uxor, pater volens filiam maritare
quam habebat in potestate fecit sibi fieri finem et refutationem de rebus matris et
pactum de non petendo. Modo mortuus est pater, vult agere filia contra fratres de rebus
matris. Queritur utrum possit…
10rb
q. 4 Questionem habet: si iurat predicta filia quod non veniat contra pactum,
sicut videmus tota die, nunquid valet?…
10rb
q. 5 Questio talis est. Quidam mutuavit pecuniam sub usuris Titio eo pacto, quod
non possit petere sortem donec Titius voluerit solvere usuras. Modo dicit creditor: nolo
usuras quia opporteret me eas reddere et perderem animam si eas retinerem unde volo quod
solvas sortem. Titius debitor instat solvere usuras secundum conventionem. Queritur quid
iuris sit…
10va
q. 6 Questio talis est. Quidam concessit mihi servitutem tali pacto, quod si ego
amitterem servitutem iterum debetur. Amisi servitutem non utendo. Queritur an agere
possim ut constituat iterum servitutem…
10va
q. 7 Questio talis est. Commune cuiusdam castri vendidit quasdam possessiones
habitatoribus eiusdem loci eo pacto quod si ipsi emptores vel aliquis eorum ultra vellet
vendere partem suam vel donare vel alio aliquo titulo in quamcumque transferre personam
non liceret eis nisi transferrent in habitatoribus eiusdem loci vel in eos qui venirent
ad habitandum. Modo unus emptorum vult super partem suam edificare ecclesiam et in eam
transferre dictas possessiones, queritur utrum possit…
10vb
q. 8 Servitutem concessit Titius Sempronio tygni inmittendi et in ipsa
concessione servitutis pactum apposuit ut servitus illa tempore non tollatur. Tyngna
fuerunt inmissa et postea sunt remota et foramina clausa sunt per X. vel XX. annos. Agit
nunc Sempronius pro servitute et agit confessoria. Excipit Titius et dicit se tutum
prescriptione unde illam confessoriam dicit sublatam. Sempronius replicat de pacto
apposito in contractum. Queritur an Sempronius potest petere servitutem non obstante
prescriptione…[Roffredo].
11ra
q. 9 Iulianus habens domum que valet C. fecit pactum Sempronio quod si aliquo
tempore vellet vendere illam domum ei daret pro X. minus quam communi pretio extimaretur
et istud pactum fuit stripulatione valatum. Nunc vel casu temporis vel propter delictum
Iuliani domus non valet nisi XV. et eam vult vendere Iulianus. Dicit Sempronius:
accipias V. et dimitas mihi domum sicut convenisti [emen.]. Queritur an
compellatur…[Roffredo].
11va
q. 10 Lucius et Titius cum hereditatem communem dividere vellent habentes castrum
quod toti hereditati dominabatur in divisione pactum fecerunt ut illud castrum numquam
ad feminas perveniret. Qui relicto filio herede in omnibus preterquam in sua legittima
quam ei reliquit decessit. Procedente tempore filius sine prole decedens sororem suam
tam in hoc castro quam in omnibus aliis heredem instituit quam nunc patruus de castro
convenire intendit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
11vb
q. 11 Quidam pater familias cum quodam molendinario pactum fecit ut sibi
familieque sue perpetuo moleret aliqua certa data pecunia. Postmodum hic pater familias
decessit pluribus filiis relictis quorum quilibet per se gerere incipit et suam habere
familiam. Quisque agit contra molendinarium ut sibi et sue familie molat. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
11vb
q. 12 Quidam suam aream rustico dedit ad vineam plantandam, certam pactus
fructuum portionem. Rusticus plantata vinea fructiferas quoque arbores plantavit.
Dominus arborum quoque partem fructuum petit. Vertitur in questione quid iuris
sit…[Pillio].
12ra
q 13 Duo fuerunt argentarii socii quorum nomina simul erant unum habentes
debitorem, quorum unus debitori partem suam debiti remisit, alter vero contra debitorem
iacula figens actione eum in sollidum exegit. Qui vero remissionem fecerat dissoluta
societate partem huius debiti reposcit, alter vero remissionem factam allegans a
petitione ipsum repellere contendit. Queritur quid iuris sit…Ego Pileus
mutinensis...
12ra
q. 14 Quidam burgensis unicum filium filiamque habens cuidam nobili copulavit
pacto tali, ut preter dotem simul cum filio moriens ipsam heredem institueret hecque se
ratum habiturum corporaliter prestito sacramento firmavit. Laborans itaque burgensis in
extremis compatiens filio maiorem suorum bonorum partem ipsi relinquere sattagit,
peritiores consulit querens diligenter an possit sine metu periurii…Ego itaque Pilius
mutinensis…
12rb
De transactionibus. q. 1 Questio talis est. Quidam
accepit pecuniam mutuo, dedit duo fideiussores quorum quilibet fuit in sollidum
obligatus, postmodum creditor transegit cum uno ex fideiussoribus. Queritur an
possit…
12rb
q. 2 Questio est an ex transactione oritur actio…
12rb
q. 3 Princeps causam delegavit sine remedio appellationis, alter de litigatoribus
victus nichilominus appellavit, post appellationem transegit. Imperator postmodum cum
inter eos questio verteretur appellationem factam ratam habuit. Hic queritur utrum
ratihabitio trahatur retro ut per hoc intelligatur valuisse transactio vel
non…[Pillio].
12va
q. 4: Quidam dum alterius patrocinio indigeret sibi advocatum sub tali
pactione assumpsit ut si obtineret daret ei C., si subcumberet L. Accidit quod iudicio
inchoato iste, advocato inscio, cum adversario transegit. Nunc advocatus solidum
salarium petit tamquam optinuisset, clientulus se defendit. Vertitur in questione quid
iuris sit…[Pillio]
12vb
q. 5 A longevis vero temporibus quedam secularis canonica super tali est usa
consuetudine: in ea instuti canonici in primis sue institutionis VI. annis medietatem
dumtaxat prebende, postea tota(m) percipere(nt). Verum, cum hii nimis large
seculario nomine uterentur reiecti sunt de canonica regularibus institutis.
Porro, cum isti seculares postmodum religiosos nimium infestarent, restituti sunt a
regularibus et recepti condictione tali, ut [vacat] qui mediam
prebendam habebat C. perciperet, qui vero integram CC. Et talis transactio stipulatione
firmata est, pena etam promissa si quis unquam contraveniret. Novitii vero qui mediam
prebendam habebant transactis VI. annis institutionis CC. petunt quasi nunc integram
prebendam habituri. Queritur quid iuris sit…Ego igitur Pilius…
12vb
De errore revocando. q. 1 Quid si erratum est in
nomine potestatis quia alteri representate sunt lictere ex parte communis et ille
exercuit officium podestarie, nonquid verus electus petet salarium a communi cum per eum
non stetit…
12vb
q. 2 Aliquis dedit libertatem suo servo indebite credens se teneri cum in
veritate non tenebatur, nunquid poterit revocare dictam libertatem?…
12vb
q. 3 Rodericus quidam scolaris inanis glorie cupidus multum in pompa verborum
elatus recessit ad propria pro sapienti et multum se de scientia commendabat quod
vinceret Socratem et superaret Platonem vel precederet et postea retroiret. Episcopus
civitatis illius credendo illum bene profecisse dedit sibi prebendam credens bene per
illum utilitatibus ecclesie providere Nunc scolaris iste inventus minus suffitiens
est. Vult episcopus revocare prebendam. Queritur an
possit…[Roffredo].
13ra
q. 4 Titius amore cuiusdam virginis captus rogavit uxorem Seij ut virginem illam
sibi acquireret, que facturam se hoc promisit. Tandem in nocte se virginis loco
supposuit et sic Titius eam cognovit, qui de adulterio a Gaio Seio accusatur. Quid iuris
sit vertitur in questione…[Pillio].
13rb
De postulando. Questio talis est. Advocati aliqui
dederunt consilium in quadam causa. Pars lesa vult convenire advocatos ut resartiant
dampnum quia dicit quod dederunt conscilium contra leges et si non per dolum per
negligentiam. Hinc tamen queritur utrum de iure possint isti consciliari
conveniri…
13va
De infamibus.
q. 1 Questio talis est. Quidam habebat uxorem, durante matrimonio cognovit
aliquam. Queritur an sit infamis…
13va
q. 2 Questio talis est. Quidam positus est in banno ex famoso crimine, nunquid
est infamis?…
13va
De procuratoribus et deffensoribus. q. 1 Questio talis
est., qua queritur an procuratori constituto in rem suam possit obici compensatio…
13vb
q.2 Questio talis est. Duo sunt costituti procuratores ad petendum confirmationem
electionis episcopi taurinensis. Obicitur quod non potest esse in iudicio quia
excommunicatus vel alia consimilis. Alter vult agere. Queritur utrum possit cum fuerint
simpliciter dati…
13vb
q.3 Duo sunt procuratores in solidum constituti ad defendendum ab una eademque
persona. Desideratur satisdatio de iudicato solvendo. Nunquid unus potest pro alio
fideiubere?…
14ra
q. 4 Filius defendebat patrem et satisdedit pro eo de iudicato solvendo. Mortuo
patre filius recusat defensionem. Queritur utrum sit compellendus defendere vel
non…
14ra
q. 5 Questio talis est. Quidam minor XX. annis vult agere procuratorio nomine et
paratus est iurare quod defendet eum pro quo agit et iudicium habebit ratum, nec
restitutionem petit occasione minoris etatis. Queritur an sit admittendus…
14rb
q. 6 Questio talis est. Quidam constituit procuratorem in aliqua causa. Lata fuit
sententia contra eum, appellavit et vult prosequi causam appellationis. Obicitur
quod non potest nisi habeat de novo mandatum. Queritur quid iuris sit…
14rb
q. 7 Questio talis est. Quidam vocavit laycum ad iudicem suum. Laycus nominavit
clericum in iudicio a quo habebat causam Venit clericus vel scolaris et obtulit se
defensioni illius scolaris et litem fuit contestatus coram iudice seculari. Queritur an
propter hoc cadat actor a iure suo…
14rb
q. 8 Questio talis est. Aliquis me defendit sine mandato. Queritur qui in causa
ista debeat iurare de calumpnia, dominus vel defensor…
14rb
q. 9 Quid satisdedit iste defensor de iudicato solvendo […] condemnatus est et
solvit, nunquid habeat regressum contra dominum pro quo solvit?…
14rb
q. 10 Questio talis est. Procurator absens constitutus ad totam causam vult
recipere procurationem ad certum articulum cause. Queritur utrum
possit…[explicit]: Quid si constitutus est procurator usque ad
sententiam? Nunquid satisdet de iudi(cato) sol(vendo)? Dico quod sic ratione aliarum
duarum clausularum: habet enim tres clausulas ff. iudica(tum) sol(vi) l. iudicatum solvi
[D.46.7.6]. Ho(mobonus).
14va
q. 11 Nunquid coniuncta persona potest agere pro (co)niuncta minoris…
14va
q. 12 Questio talis est et de facto. Archiepiscopus mediolanensis habebat causam,
constituit in dicta causa procuratorem. Ille procurator litem fuit contestatus et sic,
factus dominus litis decessit, iterum archiepiscopus si consentit, iudices delegati
citaverunt ipsum procuratorem, non invenitur et citaverunt etiam capitulum
mediolanensem. Non venit, volunt procedere iudices in causa. Queritur utrum possint
procedere…
14va
q. 13 Questio talis est. Quidam erat fideicommissarius et executor ultime
voluntatis ante litem contestatam. Vult facere procuratorem ad petendum a possessoribus
res iamdictas. Nunquid potest?…
14vb
q. 14 De mandato consulum cuiusdam castri fideiussit Albertus apud potestatem
aretinam et condempnatus est in ducentis libris. Agit Albertus contra communitatem
illius castri. Extitit unus nunc qui vult defendere cum mandato medietatis illius castri
vel maioris partis quia terra divisa est propter partes que ibi sunt, nec habent aliquos
consules vel potestatem. Queritur an debeat admitti vel si non admitatur an bona
singulorum de castro qui nolunt se defendere possint possideri cum bona universitatis
non inveniantur vel an viri debeant exbanniri… Ego Ro(ffredus) beneventanus.
15ra
q. 15 Questio talis est. Propter contumaciam procuratoris missus est adversarius
in possessionem bonorum diversorum vel est dominus excommunicatus. Queritur an dolus vel
contumacia procuratoris debeat nocere domino…
15rb
q. 16 Numquid procurator qui satisdedit de rato tenetur heredem domini facere
habere ratum ut promittendo quod dominus habebit ratum videatur promi(si)sse de
herede…
15va
q. 17 Postulatur sententia mandari executioni contra aliquem in causa cuius
aliquis extitit procurator. Venit alius et offert se defensioni et dicit: ego volo ipsum
defendere et satisdare de iudicato solvendo. Dicit adversarius: domine vos non debetis
eum audire quia sic posset alius secundus offerre et ita res adhibit in infinitum quod
esse non debet. Quid dices?…
15va
q. 18 Queritur utrum procurator qui pecuniam misit per nuntium prohibitum, an
domino teneatur actione mandati…[Pillio].
15va
q. 19 Quidam Ierosolimam petiturus negotiorum suorum Titio generalissimam
demandavit administrationem. Jerosolimis reversus mandatum non revocans beati Iacopi
limina visitavit…[Pillio].
16ra
q. 20 Quidam procurator falsus nomine veri procuratoris assumpto actionem
instituit, tamen in certaminibus huius negotii permanens victus occubuit. Labente
tempore heres a domino instituitur quo facto contra reum antea absolutum cumgreditur
hereditario iure actionem intendens. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
16rb
q. 21 Iohannes Martinum procuratorem ad distrahendos libros constituit. Martinus
libris distractis et pro pretio pignoribus emptis aufugit. Nunc Iohannes pretium ab
emptoribus petit. Emptor Iohanni pignorum compensationem opponit. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
16va
De syndico economo vel actore. q. 1 Questio talis
est. Tutor quidam constituit actorem, vel pretor de consensu tutoris. Queritur an iste
debeat satisdare rem pupilli salvam fore…
16va
q. 2 Solet queri si universitas non defendatur vel etiam iam condempnata
sit…
16vb
q. 3 Solet etiam adquiri et non empte an sindicus vel actor defendendo
caveat…
17ra
q. 4 Posito quod universi singuli ad contributionem compellantur vel etiam pro
sua voluntate pro factis universitatis contribuere velint, nunquid dominus qui
universalem habet iuririsdictionem vel ab imperio vel ab alio domino vel ibi degat vel
degere solitus sit ad contribuendum eis sit compellendus vel non […]. Quero utrum
universitas possit contribuere sindicum vel actorem absente vel invito domino
iurisdictionis vel etiam abbate vel prelato…
17ra
q. 5 Consuevit queri an episcopus in causa episcopatus et non in sua propria
sindicum constituere possit, an etiam constituet actorem sive procuratorem…
17ra
q. 6 Solet etiam queri a sapientibus an syndicus vel actor possit constitui qui
factum ignoret…
17ra
q. 7 Fortius etiam queri solet an syndicus possit constitui qui non sit de
corpore vel colegio sive de universitate et legum doctores diversi diversa
sentiunt…
17rb
q. 8 Solet adhuc queri a peritis cuius etatis esse desiderentur qui syndicum sive
actorem constituunt sive constituatur a collegio vel a corpore sive a civitate…
17rb
q. 9 Sejo etiam quesitum an servi voluntas in constitutione syndici
requiratur…
17va
q. 10 Queri potest an servus vel mulier possit esse sindicus…
17va
q. 11 Adhuc queritur an in constitutione syndici consensus mulierum
exquiratur…
17va
q. 12 Istud autem certum est et infamem et bone fame posse esse syndicum vel
actorem…
17va
q. 13 Solet illud disquiri quis conveniatur ex contractu syndici vel actoris qui
aliquid promisit vel mutuavit, pecuniam accepit occasione sui officii…
17vb
q. 14 Quero an debeat constitui syndicus de eadem ecclesia vel
universitate…[explicit]: Et argumentum bonum ad hoc in auth. de
monachis § ult. [N.5.9= A.1.5] et in Extra iu. de officio et pot(estate) iudi(cis)
dele(gatis) cum nobis olin [X.1.29.32] et hanc sententiam approbat consuetudo.
Ho(mobonus). Not. dominus Ac(cursius) ff. quod cuiuscumque u(niversitatis) l. plane [ad
D.3.4.4] aliter.
17vb
q. 15 Quero an in constitutione syndici debeat intervenire
decretum…[explicit]: Consuetudo loci servetur que est optima legum
interpres, ut ff. de legibus et s(enatus) con(sultis) l. si de interpretatione
[D.1.3.37]. Ho(mobonus).
17vb
De tutoribus et curatoribus. q. 1 Questio talis
est. Quidam habebat duos filios, unum tribus annis, alterum XX. annis. Fecit iste pater
testamentum, minori filio dedit tutorem. Mortuo testatore confirmatus est iste tutor.
Alius filius factus est maior XXV. annis, vult habere tutellam fratris et removere
tutorem. Queritur utrum possit…[explicit]: Remanebit ergo tutor et
iungetur ei legitimus si videtur iudici quod expediat ei bonum sit pupillo, hoc enim
commissum est arbitrio iudicis quod est bene notandum, ut C. de confir(mando) tu(tore)
l. si ut proponis in fi. [C.5.29.3]. Hec questio determinata est in Summa de
confir(mando) tu(tore) et ideo pauca dico. U(bertus).
17vb
q. 2 Questio talis est. Quedam mulier suscepit tutellam, iuravit utilia
facere inutilia pretermittere, dedit fideiussorem, non tamen renuntiavit, sic debet ut
C. quando mulier officio tu(tele) fungi potest l. II [C.5.35.2] et in auth. et
ibi signatis. Nunquid sufficit si vellit renuntiare ad hec ut valeat datio vel oportet
quod de novo suscipiat tutelam et iuret et renuntiet?…
18ra
q. 3 Questio talis est. Aliquis erat presbiter vel sacerdos, suscepit tutelam
alicuius pupille vel pupilli et stetit in tutela per mensem. Remotus est vel excusatus
per iudicem competentem et datus est pupillo alius tutor. Agit iste secundus
tutor, obicitur quod non potest quia habenti tutorem tutor dari non potest. Queritur
quid iuris sit…
18ra
q. 4 Questio talis est. Quidam tutor qui non fecerat inventarium vendidit rem
pupilli cum decreto iudicis. Queritur an valeat venditio…[explicit]:
Vel dic et melius secundum am. quod non tenet alienatio, sicut manifeste colligitur C.
ar(bitrium) tu(tele) l. fi. [C.5.51.13] et ff. de admi(nistratione) tutorum l. tutor
[D.26.7.7] et C. ar(bitrium) tu(tele) l. veteris [C.5.51.13] et C. si propter publicas
pensi(tationibus) l. ult. [C.4.46.3]. Ho(mobonus).
18rb
q. 5 Questio talis est. Quidam in testamento dedit filiis tres tutores et
matrem etiam filiorum. Tutores volunt repelere matrem. Queritur utrum
possint…[explicit]: Quidam dicunt quod repellitur, ar. predictarum
legum. Nos dicimus quod admittitur cum aliis et sic dedimus conscilium de facto.
Ho(mobonus).
18rb
q. 6 Questio talis est. Quidam litigavit cum minore XXV. annis sine tutore vel
curatore. In primo iuditio ex utraque parte facte fuerunt positiones, atestationes,
confessiones et testes producti antequam ferretur sententia. Cum minor intraret (!)ut
ferretur opponebatur quod non erat producendum in iuditio sive ad sententiam quia quod
factum erat cum ipso non valebat cum ipse minor non habeat personam standi in iuditio.
Ex parte minoris allegabatur quod volebat habere curatorem qui cunfirmaret que acta
emerunt (!). Qeritur quid iuris sit…
18rb
q. 7 Questio talis est. Quidam dedit in testamento tutores filiis suis
denominando eos propriis nominibus et ventri sive curatorem prout iuris ratio exigit
nato posthumo. Mater vult habere tutelam quia dicit quod in testamento tutor ventri dari
non potest…[explicit]: Dicimus quod tenet et erit tutor ar. predictarum
legum secundum Iul(ianum).
18rb
q. 8 Quidam cum conderet moderamina extreme voluntatis fundum cornelianum cuidam
tutori eiusque pupillo et reliqui voluit. Tutor tamen sibi relinqui postulans quod petit
impetravit. Mortuo testatore pubescente pupillo predictus tutor a quondam dicto pupillo
ratione legati convenitur. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
18va
q. 9 Tutor pupillam suam Titio matrimonio ydonee collocavit accepta marcha
argenti. Queritur nunquid pupilla possit eam petere a
turore…[Pillio].
18vb
q. 10 Quidam decedens fratrem suum filio suo impuberi quem habebat tutorem dedit
eumque filium in solidum, filia ex legittima instituta, heredem instituit turimque quem
cum fratre communem habebat si filius sine masculo herede vitam finiret fratri
relinquid, quo mortuo hic frater pupilli administrationem suscepit resque pupillares
diligenter administrare cepit. Demum, cum quidam vicini qui semper domui ipsius
extiterant turim suam contra turim alterius, hic tutor tam de suo quam de pupilli
patrimonio suamque turim alterius alienavit, quo facto pupillus sine herede decessit.
Nunc soror ipsius ab intestato succedens turis expensas de patrimonio fratris
factas a patruo repetit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
18vb
De negociis gestis. q. 1 Cum secundum tributorum
consuetudinem Barchilonenses et quidam Ysarinus in solutione tributorum retardaret
populus ad domum eius venit et eam destruere incepit: Raimundus vero Ysarini amicus ne
domus destrueretur partes suas interposuit et Ysanio reclamante tributa persolvit et sic
domum a destrutione et Ysa(rinum) a tributorum obligatione
absolvit…[Pillio].
19ra
q. 2 Gestor negotiorum usuras quas alii solvit gerendo utiliter negotiorum domini
sui ab ipso domino exigere potest actione negotiorum gestorum […]. Sed quid si dominus
dicat ei: frater si tu solvisti usuras recupera eas per condictionem indebiti tibi
competentem de iure canonico, unde non teneor tibi quia videris habere quidquid petendum
habes actionem…
19ra
q. 3 Usuras exactas de pecunia domini negotiorum gestor domino prestare tenetur
[…]. Sed quid erit hodie cum in iuditio ecclesie teneatur iste gestor reddere usuras
debitoribus qui solverunt, nunquid poterit se defendere a domino […]; sanum est ergo
conscilium quod hec pecunia deducatur in medium et reddatur ei qui dedit.
19rb
q.
4 Quidam captus est a baroariis de Soncino cum duobus suis sociis. In carcere
convenerunt capti sic cum baroariis, quod unus eorum iret domum pro pecunia
redde(m)ptionis omnium aportanda et si non rediret quod duo pro eo solverent. Hic ut
corvus emissus de archa non rediit et sic socii pro eo compulsi sunt ad solvendum.
Queritur an contra socium non reversum habeant repetitionem soluti per actionem
negotiorum gestorum…
19rb
De dolo et contumacia. q. 1 Lucius et Titius cum
vellet Gaio Seio marcham argenti donare dissuasione Mevii non donavit. Nunc Gaius Mevium
convenire intendit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
19rb
q. 2 Quidam fundum vendidit et arborem ibi nativam excepit, procedente deinde
tempore arbor illa desicata radices cospillos emiserit. Nunc vendictor arbores istas ex
radicibus prime arboris pullulatas ad se pullulare contendit. Econtra emptor dicit ad se
pertinere quia iam arbor quam ex(ce)perat esse desiit. In questione vertitur cuius
arbores iste esse debeant…[Pillio].
19rb
q. 3 Queritur utrum emptor teneatur venditori nomine doli commissi a
mediatore…[Pillio].
19va
De in integrum restitutionibus. q. 1 Super prima
questione videtur conscilium expectare quod ipsi agant…
19vb
q. 2 Super quarta an gi. (?) sint restituendi contra compromisium et contra
penam…
19vb
q. 3 Nunquid benefitium restitutionis potest peti per generalem curatorem…
19vb
q. 4 Questio talis est. Minor XXV. annis cum pecuniam non haberet emit sibi rem
necessariam, antequam traderetur sibi periit penes venditorem sine dolo et culpa ipsius
venditoris, vult restituere in nomine iste. Queritur utrum possit…
19vb
q. 5 Questio talis est. Lata est sententia interlocutoria contra minorem, vult
restitui contra eam. Queritur utrum debeat…[explicit]: Et tunc potest
restitui minor et ita credo sine pre(iudicio) melius senti(enti)s. Ho(mobonus). Casus
est decretalis que contra interlocutoriam restituitur, ut in Extra de in integrum
re(s)t(itutione), (c.) coram [X.1.41.7].
20ra
q. 6 Questio talis est. Minor viginti V. annis appellavit et non fuit prosecutus
causam appellationis in legitimo tempore et sic lesus est circa instantiam cause
appellationis. Vult minor iste petere restitutionem in integrum. Dicitur ex adverso:
agas contra tutorem [emen.] vel curatorem qui sunt sol(vendi), sicut
dicitur C. de iudi(ciis), l. properandum § ult. [C.3.1.13.11]. Queritur an distinctio
illius littere que loquitur in instantia cause principalis habeat locum instantia
cause appellationis…[explicit]: Sed in istantia cause principalis
modice leditur cum possit ad veterem actionem redire. Ho(mobonus). Et ita vidi bis de
facto pronunciari secundum dominum Ho(mobonum).
20ra
q. 7 Questio talis est. Minor fuit in iuditio per tutorem vel curatorem vel
ecclesia per sindicum, vel non opposuerunt exceptionem dilatoriam competentem ecclesie
vel minori, petunt restitutionem in integrum. Queritur an sit danda…
20ra
q. 8 Questio talis est. Quidam maior XXV. annis littem fuit contestatus.
Pendente lite decessit relicto minore XXV annis sibi herede. Ille minor
prosecutus fuit litem et lata fuit sententia contra eum, petit restitutionem in
integrum. Queritur an sit danda…
20rb
q. 9 Questio talis est. Minor XXV. annis fecit donationem causa mortis, nunquid
potest petere restitutionem in integrum?…
20rb
q. 10 Minor XXV. annis vendidit predium contra decretum et iuravit se non
venturum contra venditum, deceptus ultra dimidiam iusti pretii postulat iustum ab
emptore pretium sibi suppleri. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
20va
q. 11 Si res aliqua tenetur in feudum ab episcopo vercellensi et res illa aliquo
titulo perveniat ad ecclesiam ecclesia debet infra rem illam alienare data vicessima
parte episcopo, alioquin cadit a iure suo. Modo ecclesia dedit plus episcopo quam
habuisset si res fuit alienata et ipse concessit rem illi ecclesie. Postea episcopus
dicit se lesum et vult venire contra. Queritur utrum possit…
20va
De arbitris et arbitratoribus. q. 1 Questio talis
est. Petebam rem agendo de dominio et sub arbitro litigabam. Queritur an res efficiatur
litigiosa sub arbitro ut venditor teneatur ac si possideret…
20vb
q. 2 Questio talis est. Factum est speciale pactum in compromisso de tertio non
eligendo vel quod cogi non possint arbitri a pretore. Nunquid valet compromissum?…
20vb
q. 3 Questio talis est. Arbiter quidam cognoscit de causa, dixit actori
quod debet facere debitori pactum de non petendo et finem et refutationem de eo quod
petebat salvo eo quod ipse postea diceret, arbiter iste decessit antequam aliquid
diceret. Vult actor agere contra debitorem non obstante pacto. Queritur utrum
possit…
21ra
q. 4 Questio talis est. Factum est in aliquem compromissum. Partes stipulate sunt
penam inter se ad invicem et arbiter stipulatus est a partibus. Altera pars non
paruit compromisso, pars petit penam et arbiter similiter petit penam. Queritur utrum
possit et si possit utrum teneatur parti cedere actionem…
21ra
q. 5 Tres erant arbitri, cum [emen.] essent in tractatu
pronunciandi duo erant concordes, tertius tacebat nec eis contradicebat, absentavit se
ut aliorum sententiam impediret. Duo pronuntiaverunt eo absente. Queritur an sententia
valeat…21rb
[explicit]: Possumus dicere quod lata a duobus valet et tenet quia
in tractatu sententie omnes erant presentes et tertius se absentavit ut inpediretur
eorum cog(nitionem) et per hoc videtur contradicere duobus ver. argumentum bonum ff.
so(luto) matri(monio) l. si cum dotem § sed si latitet, ver. quid enim Iul(ianus)
[D.24.3.22.6]. Ar. ad idem in Extra de elec(tione) c. cum nobis olim [X.1.6.19]. Et hoc
dicimus rationibus supradictis. Ho(mobonus).
21rb
q. 6 Questio talis est. Tres erant arbitri, unus cum esset absens fuit citatus
p(ublice) a duobus presentibus ut veniret ad sententiam proferendam. Non venit, duo
pronuntiaverunt. Queritur an potuerint illum citare et an sententia lata teneat…
21rb
q. 7 Questio talis est. Actum reperitur in compromisso quod possit appellari a
sententia arbitri tamquam a sententia cuiuslibet iudicis ordinarii. Queritur an valeat
tale pactum …[explicit]: Dicimus quod tenet pactum et licet non sit
vera appellatio erit tamen species appellandi ut propter eam liceat iterum de sententia
arbitri tractare nec committetur pena si talis sententia non servetur cum potuerit
appellare. Ho(mobonus). Sed dominus Ia(cobus) dicit contra quia non est quod per talem
appellatio suspendi potest cum non sit sententia.
21rb
q. 8 Questio talis est. Controversia est inter duos milites vercellenses de
quodam castro. Compromisserunt in arbitros et dominus Ubertus de Bobio fuit arbitrorum
assessor. Tempore litis contestate reus dicit se non possidere. Queritur an arbiter
possit adversarium in possessionem rei petite mictere iudici
[emen.]…
21va
q. 9 Questio talis est. Aliquis erat arbitrator receptus sine tenore qui poterat
cognosscere sine iuris solempnitate et sententiare ad voluntatem suam,
tullit sententiam in die dominico. Queritur utrum valeat…
21va
q. 10 Fedricus quidam pupillus modo adultus factus cum agere vellet actione
tutele contra quondam tutorem suum compromiserunt in quemdam monachum et iuraverunt
stare arbitrio sub certa pena et renunciavit adultus privilegio minoris etatis et
promisit quod nulla occasione veniret contra compromissum. Monacus tullit sententiam et
condempnavit tutorem quondam in C. statim solvendis adulto et in centum usque ad annum.
Tutor statim solvit centum ex mandato arbitri, quibus solutis placuit tutori et
adulto de communi volumptate discedere ab arbitrio. Nunc agit adultus actione tutele
contra tutorem, ille opponit exceptionem arbitrii et petit penam, vel esto quod
arbitrium sibi non prosit repetere ea que solvit vel expensas. Queritur an agere
possit non ostante exceptione arbitrii et non restitutis illis C. que recepit ex illo
arbitrio…[Roffredo].
22 ra q. 11 Fedricus debitor Titii in C. datus fuit
tutor filio Titii creditoris sui, gerit (?) tutellam et ea finita compromiserunt in
quendam super omni eo quodcumque adultus dicere posset contra quondam tutorem occasione
tutele. Pronuntiavit arbiter et condempnavit tutorem quondam in XXX. illi adulto. Nunc
adultus petit illa C. que sibi debebat certi con(dictione) de mutuo. Tutor oponit
exceptionem arbitrii. Queritur utrum possit petere…
22rb
q. 12 Quero: si compromissum vallatum est iuramento et taciturnitate X.
dierum emolungatum, nunquid valeat sententia?…
22va
q. 13 Cum Gaius Seius Lucium Titium graviter offendisset nec aliter ei
recunciliari posset dedit pignora in manu eius, scilicet Titii quod eius staret mandato.
Lucius vero pignoribus acceptis non tamen concorditer agens cum eo iniquam contra eum
tullit sententiam. Nunc Seius Titii precepto nolens stare Titium in pignorum
restitutionem artare intendit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
22va
De sacramento. q. 1 Bononienses dum querimoniam de
Ferarien(si)bus deferrent super sacramento de calumpnia prestando inter curie nobiles
orta est disputatio utrum omnes debeant iurare quia causa est universitatis, an
sufficiat si soli consules iurent…[Pillio].
23ra
q. 2 Quod de testium examinatione queritur ratio queri potest de
sacramento calumpnie ultrum possit diferri usque ad sententiam…
23ra
De restitutione spoliatorum. Informatus vir quidam
pistoriensis contraxit debitum Florentie et non vult solvere. Vir quidam alius
pistoriensis, pone Sinfronius, a creditore predicti Informati Florentie fuit a suis
mercimoniis expoliatus et in persona propria flagellatus. Nunc Sempronius agit contra
Informatum cuius occasione dapnum sibi datum fuerat et ideo vult agere quia statutum est
in civitate Pistorii quod quicumque habeat vel sentiet dampnum occasione alterius quod
ille cuius occasione sentiret debeat emendare. Queritur an possit agere et quo
iure…[Roffedo].
23rb [Incipit liber
III]: De iudiciis. De
recusatione iudicis. Dic ut in brocardis in septimo capitulo primo ubi
invenies satis de hoc. q. 1 Questio talis est. Quidam vocavit scolarem
coram domino episcopo et sibi porrexit libellum, postea vult eum convenire coram iudice
seculari dicens: tu renunciasti mihi privilegio fori. Queritur utrum
possit…[explicit]: Quis si actio non est proposita in libello? Modo
dicimus quod non habet locum auth. qui semel ac(tionem) proponit [*C.7.43.8=N.112.3] et
ideo non tenetur prosequi, sed dominus Ubertus de Bobio dicit contra. Ho(mobonus).
23rb
q. 2 Summus Pontifex delegavit causam cognoscendam cuidam cardinali sine remedio
appellationis. Queritur an possit recusari…
23rb
De litis contestatione. q. 1 Notandum est quod
litis contestatio fit in iuditio per narrationem negotii principali factam ab actore
dicente: debet mihi X. Titius et contradictionem obiectam a reo dicente: nego, vel
simile […]. Sed quid si reus [23va] protestatus est coram
iudice qui vult ei narrare factum ut rem habeat magis notam non animo contestandi litem?
Nunquid per talem narrationem erat lix contestata?…
23va
De officio interpellationis. q. 1 Questio talis
est. Quidam servum alienum mihi promisit, interpellavi eum ut traderet, non potuit ipsum
habere a domino qui noluit eum vendere. Decessit servus. Queritur an spectet periculum
ad promissorem…
23va
Ut lite non contestata ad testis receptionem non procedatur.
q. 1 Questio talis est. Quidam accusatus est de crimine famoso, nunquid
iterum potest produci in testem?…
23vb
q. 2 Questio talis est. Facte sunt confessiones et positiones in una causa et
producti sunt testes et autenticati. Queritur an in alia causa preiudicent inter easdem
personas…
23vb
q. 3 Questio talis est. Quidam dicit se investitum ab episcopo coram testibus de
decimis quarumdam, post longo forte tempore post investituram postulat ut testes
recipiantur et puplicentur. Quidam se opponunt ex adverso, dicunt me non esse investitum
et ideo dicunt testes non publicandos. Nunquid cognoscetur primo de investitura quam
testes publicentur?…24ra
[explicit]: Sed idem cernimus in contractibus ut premisi quia
possent cito perire testes vel voluntatem mutare sive sensum, ut ff. de
car(boniano) e(dicto) l. III. § due [D.37.10.3.5] quod primo dixi verius puto, scilicet
ante iudi(cem) relinquendum secundum Ho(mobonum).
24ra
q. 4 Questio talis est. Ego postulo quod testes aliqui reversentur in causa quem
lex ponit C. de testibus l. ult. [C.4.20.20]. Queritur cuius exspensis debeant
reversari, an illius qui primo eos produxit, an expensis illius qui modo eos
revertit…[explicit]: Credo quod expensis rei et non actoris et sic
dico solvendam questionem hanc per § si quis autem [C.7.62.6.2] secundum
Ho(mobonum).
24ra
q. 5 Quid si testes reversi sunt et contradicunt prime testationi, nunquid
stabitur prime vel secunde?…[explicit]: Nam testes qui varia dicunt
puniri debent, ut l. illa qui falsa testatur [D.22.5.16] et ad hoc facit in Extra de
appella(tionibus), solicitudinem [X.2.28.54]. Jo(hannes) et Ho(mobonus).
24ra
q. 6 Questio talis est. Testes recepti sunt altera parte absente veritate
diligenter inquisita, nunquid valet productio?…[explicit]: Sed dominus
Lan(francus) et Ho(mobonus) idem putant ante litem in his casibus in quibus iudex lite
non contestata potest diffi(nitionem) pronuntiare qui notantur C. de testibus l. I.
[C.4.20.1]. Ho(mobonus).
24ra
q. 7 Questio talis est. Iudex ordinarius sententiavit in aliqua causa, eius
sententia aliqua ratione nulla fuit. Vult iterum cogere quia ipse potest, ut C. quomodo
et quando iudex l. si preses [C.7.43.6]. Queritur an super isdem actitatis
[emen.] cogere de novo [emen.] necesse sit, de
novo porigere libellum et litem contestari et testes producere… 24rb
[explicit]: Utrumque posset attentari vel verius puto omnia debent
de novo fieri, ut ex premissis apparet et ar. bonum ad hec C. (!) de arbitris l. cum a
nobis § ult. [X.1.43.13] secundum Ho(mobonum), sed dominus Ia(cobus) dicit quod super
eiusdem actitatis potest et debet pronuntiare, aliter nulla differentia esset inter
delegatum et ordinarium quia licet ordinarius iterum cogit non tamen tamquam primo cogit
sed tamquam iudex ordinarius cause [emen.].
24rb
q. 8 Queritur si coniuncti et consobrini qui non compelluntur testimonium dicere,
ut ff. de testibus l. lege Iulia [D.22.5.4]. Si fuerint compulsi a iudice et dixerint
testimonium utrum teneat et debeat iudex dicta eorum recipere an repellere…
24rb
q. 9 Vitalis fuit administrator cuiusdam ecclesie vel civitatis et tempore sue
aministrationis fecit contractum. Post aministrationem depositam questio
[emen.] oritur de illo contractu. Queritur an possit in illo
contractu reddere testimonium…[Roffredo].
24vb
q. 10 Queritur utrum pupillus de eo quod vidit in pupillari etate pubes factus
valeat testificari…[Pillio].
24vb
q. 11 Queritur utrum testium examinatio debeat fieri et possit ante litem
contestatam vel inceptam…[Pillio].
25ra
q. 12 Queritur utrum illorum testimonio sit credendum qui se scire simpliciter
dicunt nec ullam scientie causam peribere dicumtur…[Pillio].
25rb
q. 13 Adversa parte diligenter requisita sed non inventa productio testium facta
est. Queritur utrum alicuius sit momenti productio…[Pillio].
25rb
q. 14 Queritur an infamis vel servus postea factus qui tempore contractus erat
integre fame vel liber possit admitti ad testamentum…
25va
q. 15 Augustinus produxit testes contra me quos dico infames. Volo quod aliqui
compellantur dicere testimonium ad infamiam declarandam. Est in questione an sint
compellendi…
24va
q. 16 Est in questione de facto an testes quos ego volo producere
compellantur dicere testimonium ad declarandam infamiam testium quos contra me produxit
adversarius meus…
25va
De dilationibus. Satisdedit quis sub potestate iuditio
sisti et promisit penam si non staret, iudex statuit eis dicere ante illam diem ,
reus ivit ad iudicem et impetravit ab eo maiorem dilationem ignorante et inscio
petitore. Adveniente die actor representavit se coram iudice, reus confisus de dilatione
sibi data non venit. Queritur an inciderit in penam…
25vb
De feriis. q. 1 Tertio loquo queritur nunquid
nepotes isti tempore messium et vindemiarum ad iuditium vocati cum rei rustice occupari
non debeant quia clerici vel milites sunt, dilationem [emen.] messium vel
vindemiarum habere possint…[Pillio].
25vb
De citationibus. Questio talis est. Iudices delegati
citaverunt reum quod veniat ad causam per se vel suficientem responsalem. Reus detemptus
infirmitate non venit sed misit quemdam simplicem nuncium ad allegandum causas absentie.
Queritur an nihilominus iudices debeant procedere…
25vb
De temporis prorogatione. q. 1 Questio talis est.
Iurisdictio iudicis tempore finita est sicut hodie finitur iurisdictio omnium iudicum
lombardorum et etiam secundum leges iudices ingrediebantur consulatum in anno novo, ut
ff. de con(dicionibus) et de(monstrationibus) l. publius circa prin. [D.35.1.36] et
aliquando durabant per ses menses […]. Queritur an ille qui de novo eligitur debeat
[emen.] habere integrum annum…
26ra: De querela (emen.) inofficiosi
testamenti. q. 1 Questio talis est. Quidam filius exheredatus vult in
eodem libello simul et semel proponere querelam et petitionem hereditatis. Queritur
utrum possit…[explicit]: Verius puto quod non possit intentari simul et
semel cum ad diversa competant, ut premissi. Ho(mobonus).
26ra
q. 2 Questio talis est. Quidam extraneum heredem instituit, filie legatum
relinquid et dixit in testamento: si non valet iure testamenti valeat iure codicillorum
vel alterius cuiuslibet ultime voluntatis. Filia vult t(estamentum) di(cere)
inofficiosum cum non sit instituta vel (ex)heredata, ut Insti. de ex(heredatione)
li(berorum) in prin. [I.2.13.1]…[explicit]: Filia erit heres ab
intestato sed tacite videtur ratio resti(tuendi) heredi(tatem) insti(tutis) in
testamento, ut ff. de vulgari substi(tutione) l. coheredi § cum filie [D.28.6.41.2] et
C. de codicillis l. fi. in prin. [C.6.36.8] et ff. ad Trebellianum senatus con(sultum)
l. Scevola [D.36.1.78(76)]. Ho(mobonus).
26rb
q. 3 Questio talis est. Filius familias intravit monasterium invito patre quod
facere potest, ut in auth. de santissimis episcopis § interdicimus [N.123.9=A.9.15], vel
talis est: decessit pater istius filii relictis heredibus, vult abbas agere querelam
contra voluntatem filii. Queritur utrum possit…
26rb
q. 4 Verbum tale est. Quidam novariensis multum dives in veritate donavit cuidam
omnia bona sua et ille donatarius donavit alteri et ille secundus donavit tertio.
Queritur an filius donatoris possit agere de inofficiosa donatione contra eum qui
possidet bona…
26rb
De revendicatione. q. 1 Questio talis est. Quidam
habet civilem possessionem alicuius rei, alter habet naturalem ut vasallus
emphytheoticarius usufructum. Queritur an ille qui possidet civilem possit conveniri rei
vendicatione…[explicit]: Dicimus quod bene potest conveniri rei
vendicatione rationibus allegatis. Ho(mobonus).
26rb
q. 2 Bonus Acursus nude proprietatis dominus rei vendicationem intentat contra
quemdam possessorem fundi. Queritur an f(ructus) veniant in sententiam
iudicantis…[Roffredo].
26va
De usufructu et habitatione uxoris defuncti
[emen.]. Queritur utrum uxor cui relicta sunt allimenta cogatur
cum heredibus habitare, vel per se possit habitare…26vb
[explicit]: Dicimus ar. predictarum legum quod mulier debet habere
habitationem per se et alimenta secundum domus possibilitatem et quod per se debeat
habitare nisi testator dixerit ut cum heredibus habitaret. Prebet bonum ar. ff.
usuf(ructuarius) quemadmodum ca(veat) l. penult. [D.7.9.11]. Et ita vidi pronuntiari de
facto et ego ipse conscilium dedi in questione predicta.
26vb
De servitutibus. Tutius concessit Pe(tro) servitutem
tigni inmittendi, pactum inierunt quod hec servitus non admittentur. Tigna inmissa sunt
postmodum remota et foramina deinde sunt clausa per X. vel per XX. annos. Pe(trus)
proponit confessoriam actionem pro servitute que ei concessa
est…[Azzone].
27ra
De aqua extracta de publico (emen.)
flumine. q. 1 Episcopus vercellensis episcopus
est et comes, episcopatum habet ab ecclesia, comitatum ab imperio. Habet flumina
navigabilia et non navigabilia. Vult aliquis aurire aquam de flumine ipsius episcopi ad
molendinum suum. Facit tamen quod aqua statim rediit in dictum flumen quia per modicum
spatium distat a flumine molendinum. Queritur an hoc fieri possit sine consensu et
episcopali concessione dicti episcopi. Vidi queri de facto…
27ra
De dampno dato. q. 1 Quidam servum quem
usucapiebat ante inpletam usucapionem eluscavit. Nunc usucapione inpleta dominus servi
usucaptorem legis Aquilie actione convenire intendit. In questione vertitur utrum
possit…[Pillio].
27rb
q. 2 Cum duo milites se gueriçarent ad invicem alter alium cepit atque carcerali
custodie mancipavit, quo audito ipsius condanguinei plurimum condolentes terram
captivitatis ingressi infinitam terram combusserunt, turres diruerunt maximaque dampna
ipsumque captivum etiam a captivitate liberaverunt. His ergo peractis cum omnia valde
complacuissent captivo a captivitate convenitur ad dampnorum restitutionem. Queritur
quid iuris sit…[Pillio].
27va
q. 3 Questio talis est. Fructus erant in quibusdam possessionibus de quibus
debebat habere decimam aliqua ecclesia, devastavit aliquis illos fructus, vult agere
ecclesia adversus devastatorem. Queritur utrum possit et quo iure…
27vb
De divisione
q. 1 Questio talis est. Duo habebant fundum comunem unus quorum habeat in eo tres
partes, alter quartam. Queritur qualiter facienda sit divisio ut si ipsi volunt dividere
utrum ita possit fieri et debeat, ut iste qui habet tres partes habeat eas continuas et
alter habeat in extremitate partem suam…
27vb
q. 2 Questio talis est. Fratres diviserunt inter se paternam hereditatem et
dixerunt quod unus debebat habere domum sitam in civitate in tali loco si C. solveret
tali creditori paterno usque ad Pascam, alioquin quod alius frater solveret et haberet.
In tantum antequam dies veniret iste frater domum predictam vendidit et emptori tradidit
inducendo in possessionem vacuam, postea adveniente die frater non solvit C. que
debebat. Agit alter contra emptorem rei vendicatione. Queritur utrum possit domum
vendicare…
27vb
q. 3 Sempronius habebat tres filios, pervenit officium arbitri et divisit inter
eos unicuique adiudicando predium, deinde unus filius volens mutuam pecuniam accipere
predium fratri suo assignatum pignori dedit consensu patris. Deinde pater obiit. Modo
vertitur in questione an iuste possit cogi a fratre ad
luitionem…[explicit]: P. dicit eum cogendum esse luere ex quadam
naturalissima equitate.
27vb
q. 4 Duo fratres stantes in communi hereditate rem alienam scienter detinebant.
Postmodum cum inter eos dictaretur iudicium familie herciscunde res illa uni ex hiis
adiudicata est prestita tamen a coherede sibi evictionis cautela. Deinde procedente non
multo tempore inter se permutaverunt et qui rem illam acceperat sub evictionis cautela
dedit eam illi qui sibi de evictione promiserat nulla evictionis habita mentione.
Postmodum res evincitur, coheres qui tradidit de evictione convenitur. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
28ra: Incipit liber IV. De iure iurando. q. 1 Talis questio est. Quidam
scolaris cum esset venturus ad scolas iuravit quod non fideiuberet pro aliquo donec
esset in scolis. Si hoc est dictum expressim donec fuerit in scolis absens planum est
quod cum est domi potest fideiubere, ut ff. de sus(pectis) tu(toribus) l. IIII. § si
quis [D.26.10.10] et ff. de annuis legatis l. filio [D.33.1.25]. Si autem non est dictum
donec erit in scolis sed sic dictum est: quia vadis ad scolas volimus quod non
fideiubeas pro aliquo, cum reversus bene potest fideiubere quia finita est causa quare
iuravit…
28ra
De mutuo et certi conditione ex sti(pulatu). q.1
Tutius a te mutuo accepit C. ea condicione, ut si non esset soluta pecunia usque ad
annum quod prestaret penam CC. Die statuta soluta sunt L. tantummodo. Queritur an pena
in solidum peti possit…[Azzone].
28va
q. 2 Mandavit Titius cuidam procuratori suo ut equum quem sibi commodaverat alii
post certi temporis cursum commodaret. Procurator statim ante temporis cursum cui erat
equus comodatus se obligavit prestare et quod si non faceret penam per stipulationem
promisit. Hoc facto mandator ante tempus mandatum revocavit et a mandatario equum
revocavit. Sua die non soluto equo agit ad penam…[Azzone].
28vb
q. 3 Questio talis est. Quidam gerens negotia mea pecuniam mutuavit et stipulatus
fuit dari sibi nomine meo, mortuus est gestor negotiorum, volo agere. Queritur utrum
possim et quo iure…
28vb
q. 4 Pone quod ego credidi pecuniam maiori XXV. annis sedente in ludo perditionis
non tantum dedi ad hoc ut luderet. Nunquid habeo actionem ad repetendum?…
28vb
q. 5 Quidam mutuavit pecuniam nomine alterius et ita isti mutuanti fuit adquisita
certi condictione de mutuo ex numeratione eius autem cuius nomine facta fuit numeratio,
adquisita est ex stipulatu contra fideiussorem qui promisit pecuniam reddere. Modo
queritur an possit conveniri ex ea…
29ra
q. 6 Queritur si creditor nummos stagneos tamquam argenteos bona fide mutuaverit
et debitor bona fide similiter acceptos expenderit, utrum postmodum debitor
creditori argenteos restituere teneatur…[Pillio].
29ra
q. 7 Mutuam pecuniam tibi consumtoro male ut putabam dedi, sed tu mutato
conscilio in melius consumpsisti. Nunc certi condicionem ad pecuniam pettendam contra te
intento. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
29rb
De sequestratione. Questio talis est et pendet et modo de
facto. Canonici Sancti Eusebi agunt contra comitem interdicto uti possidetis ne
inquietet eis possessionem lite contestata. Queritur quid debeat facere iudex de
fructibus quia quilibet vult eos colligere…
29rb
De confessionibus. q.1 Questio est an confessio
facta in testamento preiudicet et probationem inducat contra t(estatorem) vel eius
heredes…[explicit]: Casus legis est quia hec confessio preiudicat
t(estatori) et heredibus eius, extraneo non, ut ff. de pign(eraticia) ac(tione) l. Gaius
[D.13.7.39], nec obstat de le(gatis) II. l. codicillis [D.31.(1).88.13] quia ibi fuit
duplex favor et deponentis et sacramentis, secundum U(bertum).
29va
q. 2 Questio talis est. Quidam confesus fuit spe future numerationis se pecuniam
recepisse, non oposuit exceptionem non numerate pecunie, infra biennium agere vult ex
promissione actione ex stipulatu vel certi condictione ex stipulatione que personalis
est…[explicit]: Credo quod non audiatur sine preiudicio melius
sentientis, secundum Ho(mobonum).
29va
q. 3 Quid si aliquis in iudicio se dixit maiorem et lata est sententia contra
eum, nunquid audietur si vellit probare se minorem contra suam
defensionem?…[explicit]: Dic quod non auditur nisi probaverit iusto
errore dictum se dixisse, not. de inter(rogationibus) ac(tionibus) l. de etate
[D.11.1.11], secundum Uber(tum).
29va
q. 4 Questio talis est. Constante matrimonio maritus confessus se recepisse dotem
ab uxore sua, non probatur per mulierem quod re ipsa dederit dotem. Post ipsam
confessionem maritus obligavit quibusdam creditoribus bona sua. Decessit maritus, agit
mulier de dote et ostendit publicum instrumentum secundum quod maritus fuit confesus se
tantum recepisse ab ea nomine dotis. Ex adverso veniunt creditores et dicunt quod talis
confessio non facit preiuditium quia presumitur facta in fraudem
29vb
De (pro)bationibus. De hac materia plene invenies in
brocardis in tertio quaterno c. IV. Sub hoc titulo formatur questio, talis est. Carta
atestata facta est per manum pubicam tabellionis sine testibus. Nunquid facit
probationem?…
29vb
De testibus et atestationibus. De hac materia plene
invenies in brocardis in tertio quaterno c. V. Sub hoc titulo formatur questio talis.
Pupillus quidam vult in testem producere tutorem suum coram arbitro in quem per tutorem
pupilli nomine extiterat compromissum. Queritur an per sacramentum curatoris possit
fieri probatio…
30ra
An instrumentum redarguatur de falso post aperitionem
testamenti. Questio talis est. Quoddam instrumentum producitur post
publicationem testium. Ego dico istum factum per colusionem et hoc probare per
testes. Queritur utrum possit…[explicit]: De facto dedi
hodie conscilium quod testes recipiendi sunt quia non postulat aliquam emendationem
fieri super testificatis et ratio auth. [N.90.4=A.7.2] est ne aliquid addatur vel
mutetur de precedentibus, cessante ergo ratione et causa legis que quedam
[emen.] est debet et cessare effectus, ut C. de episcopis l.
generaliter [C.1.3.51(52)]. Ho(mobonus).
30ra
De testibus cogendis. De hac materia invenies in titulo de
dillationibus ubi satis est de hoc.
30ra
De fide instrumentorum. q. 1 Questio talis est. Quidam
representavit licteras bullatas domini Pape iudicibus delegatis et de representatione
fecit fieri publicum instrumentum in quo continebatur forma litterarum vel iudex
precepit fieri instrumentum quia bulla forte erat antiqua. Amissa est bulla. Queritur an
istud instrumentum faciat probationem…
30ra
q. 2 Questio talis est. Aliquis tamquam delegatus tullit sententiam, non apparent
lictere de mandato. Queritur an standum sit et credendum instrumento sententie sine
probatione alia testium vel scripture…
30rb
q. 3 Talis questio est. Titius vendidit mihi rem quam dederat in emphyteosim et
instrumento vendictionis continebatur mihi traditam possessionem vacuam. Heres
vendictionis recepit fictum ab emphyteota per trigenium. Queritur quis istorum sit
preferendus…
30va
q. 4 De instrumento vetustate deleto an possit iussu iudicis exemplari…
30va
q. 5 Aliquis fecit testamentum nuncupativum adhibitis VII. testibus, mortui sunt
testes omnes vel quidam ex his, agit heres petitionem hereditatis et ad probandum quod
sit heres, hostendit testamentum quod est publicum instrumentum utpote factum per manum
publicam tabellionis. Ex adverso dicitur quod non est adhibenda fides nisi probetur per
VII. testes scriptos in eo verum esse quod ibi continetur. Queritur quit iuris
sit…
30va
q. 6 Lecta est in a(d)iutorio talis questio. In quodam instrumento publico
reperitur quod Titius tutor talis pupilli post litem contestatam constituit talem
procuratorem. Obititur procuratori: nos non confitemur eum esse tutorem, hostendas
inventarium et quod satis rem pupilli salvam fore. Respondit procurator: sufficit
instrumentum quia omnia presumuntur solempniter acta…
30vb
q. 7 Ordinatum est a duobus contrahentibus qui habent interesse instrumenta
communia cancellare vel forte fuerunt per mandatum arbitri cancellata. Queritur an
alicui istorum instrumentorum sit fides habenda si aliquando in iuditio
proferruntur, vel ponamus quod post preceptum arbitri antequam de facto essent
cancellata ego accessi ad tabellionem et feci fieri instrumentum. Est in
questione an instrumento secundo facto per manum tabellionis sit fides
habenda…[Roffredo].
31ra
q. 8 Solet queri an fides sit habenda instrumento in quo tabellio non est rogatus
a partibus et utique videtur habenda fides ad instar testium…
31ra
q. 9 Queritur utrum totum instrumentum debeat falsum reputari si vel in parte sui
mendacium [emen.] reperiatur…[Pillio].
31ra
An post perhemtorium possint ostendi instrumenta
[emen.]. q. 1 Questio talis est. Quidam protestatus est
coram iudice quod nolebat uti instrumentis, postea vult uti. Queritur utrum
possit…
31rb
q. 2 Questio talis est. Iudex statuit terminum peremtorium partibus ad ostendenda
instrumenta. Nunquid post peremptorium poterit altera partium probare per
instrumenta?…[explicit]: Dicimus quod postea non auditur et ita de
facto pronuntiavimus etiam contra ecclesiam. Ho(mobonus).
31rb
De presumptionibus. De hac materia plene invenies in
brocardis in quinto c., ubi satis est de hoc.
31rb
De conmodato [emen.]. q. 1
Sequitur alia questio, utrum ex pacto generali possit omnis casus fortuitus recipi vel
non…[Pillio].
31va
q. 2 Bonus Acursus cum equos suos in sollitudine haberet W(illelmo) roganti unum
commodavit precipiens ei ut de pascuis acciperet. W(illelmo) equum de pascuis acceptum
peracto negotio in eodem loco inconsulto Accurso reduxit quo ubi relicto a lupis
aggressus devoratus est…[Pillio].
31va
q. 3 Lucius Titius Gaio Seio equum ad villam commodavit. Seius cum iusta
propositum ad villam pergeret in via inveniens amicos suos cum inimicis pugnantes eos
adi(u)vit. Inde maxima rixa facta est. Titius occurit et contrariam partem quam
diligebat adiuvavit cum Seio congressus equum proprium interfecit, nunc contra Seium
commodati actionem intendit. Queritur quid iuris sit… [Pillio].
31vb
De creditore qui dicit se instrumentum amisisse Obligavi rem
pignori, eam sine tuo vitio amisisti. Queritur quis debeat probare, utrum tu quod sine
dolo amiseris, an ego quod tu dolo malo… [Pillio].
32rb
Quod cum eo qui in alterius potestate. De hac materia
plene invenies in brocardis in quarto q. c. octavo. Sub hoc titulo talis formatur
questio. Quidam filius familias vult alium in filium adoptare. Queritur utrum
possit…[explicit]: Sed nunquid potest arrogare? Dicimus quod sic
novo iure sed tunc temporis confirmatur adoptio cum iste filius erit sui iuris, ut est
ar. ff. de officio pro(consulis) et leg(ati) l. observare § post hec [D.1.16.4.6]
secundum U(bertum).
32rb
Per quas personas nobis aquiritur. Henricus de Guarda
monachus fugitivus per ignorantiam est in ecclesia Sancti Salvatoris canonicus et ibi ex
operis suis multa lucratus est vel ex re ecclesie. Decessit. Nunc bononiense monasterium
unde ille fugitivus recessit vendicat totum quod acquisivit tamquam proprium.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
32va
De adquirendo rerum dominio. De tertia vero questione dicimus
utile dominium ex solo contractu hospitali aquisitum, sicut docet lex
expresse…[Pillio].
32vb
De usuris. q. 1. Quid de usurario qui in
infirmitate iuravit in manibus sacerdotis non petere usuras, nunquid volens petere
audietur?…
32vb
q. 2 Questio est an usure hodie peti possint de iure
civili…[explicit]: Cum ergo canones prohibeant petitionem usurarum
et receptas iubeant restitui intelligi debent esse prohibite et per leges, sed gratia
disputationis [emen.] et favore nostrarum legum respondeo illi verbo
nostre legis non dedignantur et cum habet enim locum illud in spiritualibus, secus in
secularibus; locuntur enim ille auth. de rebus ecclesiasticis, sicut [*C.1.2.14 in
c.=N.7.12] et probatur in auth. de e. t. in coll. VIIII. Ho(mobonus).
32vb
q. 3 Questio talis est. Quidam cumtrasit mecum et promisit sortem et penam si non
solveret sortem, sua die incidit in penam. Composui libellum coram eo cum
[emen.] ad sortem et ad penam, iudex condempnavit eum de pena,
nichil dixit. Queritur an valeat sententia…
33ra
q. 4 Quidam fenerator dum esset in mortis articulo constitutus deo reconciliari
volens in manu sacerdotis iuravit se usuras de cetero non exacturum exactasque arbitrio
presbiteri restiturum. Timore mortis fugato rusticus convalescens usuras sibi
stipulatione promissas petere a debitore satagit. Debitor vero iuramenti exceptionem
opponit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
33ra
q. 5 Dicta itaque feneratoris prefata malitia non suficiens debitorem vocavit
ante iudicem exterum traxitque invitum. Deinde, priusquam litem contestarentur
petitiores consulens ante iudicem ordinarium desiderat convenire. Debitor vero ipsum
iure ipso actione privatum per vocationem primam intendit. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
33rb
De deposito. q. 1 Servum meum mansuetum habens eum
apud te deposui. Ille naturalem plus diligens libertatem in eam sese recipit et animum
revertendi habere desiit, tu depositarius postea in mandato eum accipiens. Queritur nunc
an mihi ipsum restituere tenearis…[Pillio].
33va
De iure cesso. q. 1 Est in questione an ille qui
agit iure cesso teneatur exprimere an agat suo nomine an nomine
cedentis…[explicit]: Exprimere debet sicut in causa comitum de
Blandrate, rate de facto fuit pronuntiatum secundum Iul(ianum) et ad hoc ff. de
solut(ionibus) l. si duo I. res. [D.46.3.93].
33va
q. 2 Questio talis est. Quidam stipulatus fuit X. sibi dari et expensas quas
faceret, cessit mihi iura et actiones ad predicta X. petenda, de expensis nichil est
dictum. Queritur an ego ex vi cessionis possim exigere expensas quas
feci…[explicit]: Vel distingue qualis erat persona istius agentis.
Si quidam fideiusor habet expensas quia necessitate teneor ad cedendum ut ff. de
distra(ctione) pig(norum) l. II. [D.20.5.2], secus si esset prorsus extraneus et ideo
bonum est conscilium ut quotienscumque aliquis sti(pulet) expensas fatiat sibi promitti
expensas quas ipse facit vel quas faciet: ille enim idem cederet iura sua.
U(bertus).
33va-vb q. 3 Questio
talis est. Quidam fecit libellum et egit iure cesso, litem fuit contestatus nec habet
instrumentum cessionis. Postmodum lite pendente iura fuerunt sibi cessa. Queritur an
debet optinere vel subcumbere…
33vb
q. 4 Questio talis est. Quidam debebat mihi X. usque ad Pasca et usuras ante
Pasca, cesi iura istius debiti cuidam amico meo nulla facta mentione de usuris, in Pasca
non solum volo petere sortem sed usuras. Queritur utrum possim…
33vb-34ra
q. 5 Questionem formavit dominus meus scilicet in questione secunda de eo qui
stipulatus fuit decem cum expensis et iura cessit…[explicit]: Possumus
dicere quod expensas non petet et hoc et hec de consuetudine servatur Cremone. Sed
audivi a domino H(ugolino) et a domino Az(one) quod sine dubio peti possit, quorum
sententia mihi placet et generalis consuetudo eam approbat quasi per totum.
Ho(mobonus).
34ra
q. 6 Questio talis est. Agit quidam iure cesso. Queritur an teneatur satis de
defendendo eum a quo habet iura cessa…[explicit]: Ad ultimum facit ff.
de procur(atoribus) l. servum § ait pretor [D.3.33.3] et l. sequen. et ff. de procur l.
non solum § interdum [D.3.39.1]. Ho(mobonus).
34ra
q. 7 Talis questio est. Creditor quidam vult cedere ypotecariam actionem sine
personali. Queritur utrum possit…[explicit]: Quod potest cedi sine
personali ut C. man(dati) l. per diversas [C.4.35.22] et C. per quas personas nobis
adqui(ritur) l. II [C.4.27.2], nec obstat sublato principali tollitur accessorio quia
illud proibet cessionem et habet locum illa ratio quando solutio facta est creditori,
dubito tamen et dubitat dominus Lan(francus). Ho(mobonus).
34ra
De emptione et venditione
q. 1 Questio talis est. In loco cassalis Sancti Evasii est talis consuetudo, quod
ille qui vult vendere rem suam primo debet denuntiare proximiori de parentela et ei dare
si vult accipere. Modo duo fratres sunt isti venditori proximiores, facta est venditio
uni istorum fratrum altero inrequisito. Queritur an possit agere contra fratrem et
revocare medietatem rerum…[explicit]: Per ista ergo absolverem emptorem
a petitione fratris et inereo sententie Io(hannis) qui dicit quod non nocet offendere
verba mente legis servata, vel dic quod tenetur pro dimidia cum consuetudo que
stricti iuris est odiosa est quia contra legem sit servanda sicut scripta est, ut ff.
qui et a quibus l. prospexit legislator [D.40.9.12] et ar. ff. de transac(tionibus) (l.)
cum hii § sed si pluribus [D.2.15.8.15]. Hoc secundum M(artinum).
34rb
q. 2 Questio talis est. Ego vendidi fundum Titio nec eum tradidi, mota est mihi
controversia de fundo, volo eum tradere emptori et peto ut mihi pretium solvat, peractus
dare sibi fideiussorem de evictione ipse non vult recipere sed dicit: finias
controversiam, postea recipiam si apparuerit quod sit tuus. Sed ego dicam: deponam,
consignabo et sic ero liberatus ab actione ex vendito, ut C. de usuris (l.) acceptam
[C.4.32.19]. Queritur quid iuris sit…
34rb
q. 3 Questio talis est. Quidam habet duos filios, masculum et feminam, filius
alienavit omnia sua bona vel quedam filia vult agere contra emptores et avocare
medietatem possessionis. Queritur utrum possit…
34va
q. 4 Talis questio est. Vendidi tibi rem pro C. tali pacto, quod si tu plus
venderes istam rem totum superfluum debes mihi restituere. Tu potes habere et non vis
vendere. Volo te compellere ad vendendum. Queritur utrum
posim…[explicit]:
Solutio: distingue an fuerit sub modo vel sub condicione, si sub modo compellatur
vendere, si sub condicione non, ut ff. de contrahen(da emptione) et ven(ditorem) l. cum
ab eo qui fundum [D.18.1.41] secundum dominum U(bertum).
34va
q. 5 Questio talis est. Ego promisi alicui quod non venderem domum meam sine eius
licentia, dedit mihi licentia quod ego venderem, vendidi postea recuperavi. Queritur an
sine ipsius licentia iterum vendere possim…
34va
q. 6 Vendidit aliquis qui habet uxorem possessiones, petit pretium
ab emptore. Emptor dicit: facias dare parabolam uxori tue et confirmare venditionem.
Dicit venditor: non debeo quia bona non sunt obligata uxori mee pure sed sub condicione
si pre decessero…
34va
q. 7 Titius quidam nomine suo et nomine fratris absentis vendidi domum Titio
promittens sub pena C. librarum fratrem habere ratam hanc vendictionem et emptor
fecit tale pactum venditori, quod illam domum concederet ei et fratri contra omnem
hominem. Rediit frater absens et petit domum sibi concedi sicut suo fratri convenerat.
Titius noluit concedere domum, hic frater vendicat domum pro medietate et forte
obtinuit, vel pone quod controversiam movet. Agit modo emptor contra venditorem et petit
penam scilicet C. librarum. Queritur utrum possit…[Roffredo].
34vb
q. 8 Queritur utrum emptor teneatur venditori nomime doli commissi a
mediatore…[Pillio].
35ra
q. 9 Protulumus (!) huic similem questionem, interserit aliam disputandam.
Vendidi tibi predium ea lege, ne tibi facultas ulla alienandi suppetteret. Vendidisti.
Queritur an contra emptorem ulla proponi possit actio…[Pillio].
35rb
q. 10 Lucius Titius Gaio Seio equum retrogradum afirmans esse sanum, non
morbosum, non vitiosum vendidit. Gaius hac fiducia ductus cum inimicis pugnam
aggreditur. Tandem ab inimicis separatus fugere volens cum equo magis retro quam
ante graditur, capitur, fortunis suis omnibus spoliatus revertitur. Cum Lucio civilia
sumens arma ingreditur petens ab eo ad sui redemptionem depensum convincitur. Hic ergo
quid iuris sit in dubium vertitur…[Pillio].
35rb
De locato et conducto
q. 1 Questio talis est. Quidam scriptor conduxit in cameram ad quam non poterat
ire nisi per domum hospitis, potea accepit socium in illa camera. Hospes vult prohibere
ne alium super inducat. Queritur utrum poscit…
35va
q. 2
Viterbiensis quidam nobilis de castro plebis locavit in perpetuum fundum cuidam
colono idest in vita sua ea lege et pacto adibito in contractu, quod colonus non
venderet [emen.] illum fundum et si venderet pro(misit) colonus
viterbiensis [emen.] nomine pene C. Nunc iste colonus hunc fundum alii
colono loocavit in perpetuum. Queritur an ista secunda locatio teneat et an ille colonus
commiserit in penam…[Roffredo].
35vb
q. 3 Fundum suum quis locavit in perpetuum et vere hoc pacto, ut singulis annis
X, corbes frumenti nomine pensionis reciperet in quo fundo conductor facere debebat
molendinum ea lege, ut si propter molendinum locator in aliis prediis confinibus
pateretur enorme dampnum molendinum destrueretur. Queritur an conductor ex tali perpetua
locatione habeat ius in re vel utilem rem. Queritur etiam quod intelligatur enorme
dampnum…
35vb
q. 4 Titius conduxit mulum a Sempronio ut merces suas deferet Florentiam, tempore
statuto non potuit habere mulum quia Sempronius merces alterius salvas detulit,
alium conduxit, merces suas amisit. Modo queritur an Titius possit intendere actionem ex
conducto adversus Sempronium nomine totius detrimenti…
36ra
q. 5 Locavi tibi aream tali pacto, ut in ea domum hedificares in qua me quandoque
reciperes, tu hedificasti et diu habuisti et secundum placitum in ea me sepe recepisti.
Nunc ea terre motu vel incendio dirruta ut iterum eam rehedificares te convenio.
Indagatur si possum…[Pillio].
36ra
q. 6 In alia questione queritur utrum colonus qui debet quartam partem omnium
reddituum excepto de lapidicinis teneatur ad quartam partem calcis que facta est ex
lapidicinis…[Pillio].
36rb
q. 7 Quidam in quadam sua insula molendinum habens insulam cum molendino cuidam
locavit tali pactione, ut singulis annis eum cum quinque militibus reciperet. Tempore
procedente etiam in eadem insula conductor aliud molendinum construxit. Nunc dominus ab
eo petit ut duplicato servitio sibi serviat. In questione vertitur quid iuris
sit…[Pillio].
36va
q. 8 Quidam Parisiensis a rege Francie impetravit ut certa mercede singulis annis
liceret furnum in domo propria constituere (emen.), quo facto
parisiensis loco furni procedente tempore tabernam instituit. Rex mercedem nichillominus
pro furno promissam exigit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
36va
q. 9 Lucius Titius Gaio Seio Bononiam eunti equum locavit eique mandavit ut Mevio
ad eundem locum eunti equum traderet stipulatusque est Mevius a Gaio equum sibi tradi et
si traditus non esset penam incureret. Titius vero mandatum revocavit ne Mevio equus
traderetur, quo facto Mevius equum petiit et non accepit qua propter penam commissam
petere intendit. Queritur quit iuris sit…[Pillio].
36vb
q. 10 Conductor tenetur prospicere ne in aliquo ius rei locate vel conducte
deterius efficiatur, ut ff. locati l. videamus [D.19.2.11]. Item prospicere et petitur
merces et interesse et ipsa res locata…
36vb
De iure emphiteotico
q. 1 Questio talis est. Aliquis est enphiteota. Queritur utrum possit
cedere fundum…
36vb
q. 2 Questio talis est. Aliquis enphiteota tenetur mihi prestare annuatim X.
staria frumenti in festo Sancti Stephani, non vult ad domum meam portare vel deferri
facere suis expensis, nunquid suis expensis debet ad domum meam
deferre?…[explicit]: Nec obstat l. si in Asia [D.16.3,12] quia
illud contingit gratia depositarii cum ex re deposita comodum sentiat et hec ultima
sententia placet. Ho(mobonus).
36vb
q. 3 Questio talis est. Aliquis habet predium in enfitheosim. Queritur an
inrequisito domino possit pignori obligare…37ra
[explicit]: Quidam dicunt quod tenetur denuntiare, nos non
credidimus quod habet necesse denuntiare sed bene potest ad maiorem cautellam: nam
habundationis causa non nocet, ut C qui testa(mentum) fa(cere) po(ssunt) (!) l.
testamentum [C.6.23.17]. Al(bertus).
37ra
q. 4 Episcopus mutinensis Bignoto fundi corneliani precariam concessit secundum
morem [emen.] in se suosque heredes masculos. Decessit Bignotus duobus
filiis relictis quorum unus per biennium pensionem non solvit, altero suam partem semper
persolventem. Nunc episcopus vult utrique auferre precarium. Queritur quit iuris
sit…[Pillio].
37ra
q. 5 Lucius Titius ab abbate Sancti Petri fundum in emphyteosim in se suosque
heredes usque in tertiam generationem acquisivit. Qui filiis duobus relictis decessit,
quorum unus sine herede morte obiit. Frater partem decedentis adeptus a
monasterio convenitur. Queritur quuid iuris sit…[Pillio].
37rb
q. 6 Gulielmus Centulio fundum suum sine scriptura cuidam rustico dedit in
emphyteosim. Qui rusticus per XXX. annos sine inquietudine ac lite pensionem annuam
prout convenit solvendo possedit, quo tempore transacto Willelmus eundem rusticum de
fundi possessione repellere contendit. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
37rb
q. 7 Emphyteota fundum emphyteoticum bona fide accipienti vendidit (in)
emphyteosim XXX. annis pro suo sine controversia et lite commota possedit. Dominus
postea contra emptorem agere instituit. Emptor vero pensionem presentis anni offerrens
et futurorum promittit. Dominus vero accipere volens nisi annorum preteritorum autem
solvatur fundum vendicare intendit. Queritur quid iuris sit…
37rb-va q. 8 In quadam
ecclesia tempore cuius non extat memoria Titius et antecessores sui cellelarie officium
habuerunt pro quo certam frumenti modiationem annis singulis percipiebant. Tempore
procedente prior illius ecclesie cepit Titio illius ministerii causa questionem referre
atque ab eo sibi claves restitui petiit et accepit et ita Titius per decennium forte
illo fuit officio atque beneficio spoliatus. Tandem excitatus officium repetit atque
benefitium iure sibi hereditario pertinere contendens. Obicitur ei quod laycus sit, item
quod sponte claves resignavit, preterea quod ecclesia potest pro valde minori beneficium
pereque ydoneum ministralem habere. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
37va
De feudis
q. 1 De hac materia plene invenies in brocardis in quarto quaterno c. quinto et
in Summa eodem titulo per totum, ubi satis de hoc. Sed de hoc titulo talis formatur
questio. Quidam comes habet guerram, habuit in servitio suo quosdam suos vassalos, item
milites quos vocavit. Item quidam sponte venerunt, amiserunt arma, equos in bello,
expensas fecerunt. Nunquid poterint ea repetere?...
38ra
q. 2 Talis questio est. Quidam dominus baro, comes, episcopus habet vassalos vel
collonos suos habitantes super terram suam. Vult agere dominus contra istos quia dicit
forte vassallos fecisse aliquid propter quod debent amitere feudum, vel a colono petit
X. pullos et ille dicit se non debere nisi V. vel habet alias consimiles questiones.
Queritur coram quo debeat ista causa tractari…
38ra
q. 3 Questio talis est. Quidam habet vassallum, ius quod habet in illo vassallo
transtulit in alium. Queritur an potuerit de iure nostro non observatis consuetudinibus
feudorum…
38rb
q. 4 Questio talis est. Quidam vassallus negavit feudum. Queritur an propter hoc
debeat amittere feudum si de mendacio convincatur…
38rb
q. 5 Questio talis est. Quidam vassallus habens multas possessiones in feudum
quasdam alienavit inrequisito domino. Queritur an debeat propter hoc cadere a toto
feudo, an solummodo ab illis possessionibus quas alienavit. Respondeo: hec questio
determinata est per tres leges quibus manifeste cavetur quod ab illis tantum debet
cadere quas alienavit, ut ff. de vulgari et pu(pillari) substi(tutione) l. ex facto §
III [D.28.6.43.3], et ff. de his que (emen.) ut indign(is) l.
rescriptum [D.34.9.6] et C. de legat(is) l. I. [C.6.37.1]. Ho(mobonus).
38rb
q. 6 Questio talis est. Abbas Sancti Iohannis de Parma habet monasterium in
civitate pistoriensi et ad eundum ad dictum monasterium bis in anno stipulatus fuerat
equos a quibusdam suis vassallis de civitate parmensi. Modo ita est quod abbas perdidit
dictum monasterium per sententiam domini Pape. Queritur an vassalli teneantur prestare
equos abbati ad eundum alio…
38va
q. 7 Questio talis est., an vassallus possit feudum feudo renuntiare…
38va
q. 8 Talis questio est. Quidam habet feudum ex quo tenebatur prestare certas
condictiones. Queritur quanto tempore si non prestitit amittat feudum…
38vb
q. 9 Dominus habet gueram culpa sui, nunquid tenetur vassallus ipsum dominum
adiuvare?...
38vb
q. 10 Talis questio est. Aliquis habet vassallum, habet et dominum cui tenetur
servire vinculo sacramenti, discordia et contentio vertitur inter vassallum istius et
dominum suum. Est in questione quem debeat adiuvare…
38vb
q. 11 Questio talis est. Quidam dedit alicui feudum eo pacto, ut a vassallo
prestaretur domino aliquid annuatim. Queritur si non prestitit quanto tempore amittat
feudum…
38vb
q. 12 Questio talis est. Tres erant fratres habitantes feudum paternum, quorum
duo erant coniuncti ex utroque parente, ut Iacobus Titius et Martinus, alter ex patre
tantum, ut Tita. Decessit unus, puta Iacobus qui erat ex utroque parente coniunctus et
reliquid hereditatem in qua erat pars sua feudi. Modo volebat Tita coniunctus ex altero
tantum sucedere in feudum cum altero, puta cum Martino qui erat ex utroque parente
coniunctus…
38vb
q. 13 Talis questio est. Quidam consensit Titio ut daret rem suam in feudum,
decessit feudatarius sine herede. Queritur ad quem debeat res redire, utrum ad primum
dominum vel ad eum qui dedit in feudum…
39ra
q. 14 Questio talis est. Filius familias est, successit matri in proprietate,
patri autem in usufructu. Quis istorum faciet fidelitatem domino?...
39ra
q. 15 Talis questio est et pendet ex superiori. Pone quod pater de plano
fecit fidelitatem, emancipat filium et vult dimictere feudum sibi et se liberare ab ipsa
fidelitate ut amplius non teneatur. Nunquid poterit?...
39ra-rb q. 16 Questio
talis est. Titius in alpibus habet pascuum de quo percipiebat a pastoribus aliquid
annuatim et Sinfronius eodem modo quolibet anno percipit certum censum. Iste Sinfronius
allegat et dicit pascuum quod habet Titius esse feudum quod quidem Titius diffitetur.
Orta est controversia occasione ipsius feudi inter dominum et vassallum, tandem precibus
amicorum compromiserunt in quendam tanquam in amicabilem compositorem durantibus rebus
in eodem statu iste mediator emit non rem sed totum illud ius quod habet vassallus.
Queritur an ista venditio valeat et utrum aliquid ius habeat qui sic emit…
39rb
q. 17 Filius familias vel emancipatus feudum acquisivit et domino contra omnem
hominem fidelitatem fecit. Nunc pater decessit qui filium conditionatum habebat
ut contra omnem hominem deberet pro eo fidelitas iurari ad quemcumque pervenerit. Nunc
pater fa(milias) ab isto filio contra omnem hominem fidelitatem expossit vel feudo ipsum
privare contendit. Filius tamen fidelitatem non faciens nihilominus feudum retinere
intendit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
39va
q. 18 Quidam feudatarius decessit duobus heredibus relictis quorum unus erat
utilis ad serviendum feudum, alter prorsus inutilis. Queritur utrum is solus
feudum habere debeat qui utilis est cum et dominus hoc
consentiat…[Pillio].
39va
q. 19 Queritur utrum vassallus per substitutam personam domino feudum valeat
servire. […]. Ego igitur Pileus mutinensis…
39vb
q. 20 Fregnanenses (!) Rainerio Lasodo castrum curiam quam ab eo comperaverant
dederunt in feudum tali tenore, ne liceret in feudum dare alii et si daret ut nullum ius
haberet in eo. Rainerius igitur fidem conventionis non servans alteri dictum castrum et
curiam in feudum dedit. Domini vero apud suam curiam querimoniam deponentes Rainerium
citari fecerunt qui antequam veniret decessit. Filius autem ipsi(u)s Rainerii f(eudum)
antequam ad curiam vocaretur recuperavit. Nunc autem ad curiam revocatur. Queritur utrum
feudo privari debeat vel sit ei subveniendum quia ante litem contestatam feudum
recuperavit…Ego itaque Pilius mutinensis…
39vb
De re ostendenda pro qua fictus [emen.] prestatur.
q.1 Rusticus ecclesie quidam ex longissimo tempore diuturnaque
consuetudine duos denarios solvit nomine pensionis. Ecclesia vero ut in futurum sibi
prospitiat scire desiderat possessiones pro quibus pensio sibi prestatur rusticum
[emen.] rogat ut possessiones ostendat. Ipse vero vel malitia vel
simplicitate ductus dicit se non posse vel debere ostendere. Yconomus vero rusticum ita
ut dictum est amicabiliter convictum super hoc ad iudicium trahit invitum. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
40ra
q. 2 Arta(l)dus de Calidis degens Mutine gratia studiorum mandavit tribus amicis
suis epistulam in Provintia(m) ut fundos duos, botrianum scilicet et seianum,
distraherent sibique pretium bona fide acceptum mitterent. Duo igitur ex hiis absente
tertio unus alteri fundos predictos vendiderunt pretiumque acceptum Artaldo per fidelem
nuntium transsmiserunt. Artaldus vero postmodum in patriam reverssus recepta
pecunia fundos predictos quasi extra formam mandati alienationis vendicare intendit.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
40rb
q. 3 Questionem habet si rusticus confiteatur se debere mihi fictum vel vassallus
feudum an teneatur ostendere fundum certum ex quo ipsum prestat…
40rb Incipit liber V. De conversione coniugatorum. Farulfus intravit monaterium
sine voluntate uxoris. Nunc uxor carnis stimulo agitata maritum revocat. Queritur an
bona que fuerunt per ingressum monasterio quesita
revocentur…[Roffredo].
40va
De matrimonio contracto contra interditiones ecclesie.
Quid de eo qui accepit uxorem cum aliam haberet, nunquid amittet totum quod dedit
occasione istius matrimonii secunde uxori?...
40va
De secundis nuptiis. q. 1 Bebius Marcellus Bebio
Marillo dotis filie sue nomine fundos dedit, botrianum scilicet et seianum inter
quos Marillus nomanum
fundum quasi sibi in dotem cum ceteris possidet. Marillo mortuo Marcellus
ea(n)dem filiam Sempronio copulavit promittens dotis nomine omnia que Bebius
Marillus in dotem habuit. Modo queritur nunquid nomanus fundus in (pro)missione
contineatur, scilicet ut vel possit peti vel non repeti si Sempronio traditus
fuerit…[Pillio].
40vb
De partu et cuius condictionem sequitur. q. 1 Cum
duo mulieres simul peperisent una [emen.] peperit mortuum, alia vivum.
Que mortuum peperit clanculo vivum accepit mortuo supposito. Tamen questio inter
istas duo mulieres de filio cuius esset versatur, ista suum et illa suum allegando
utraque decessit. Filius iste succedere vult utrique. Queritur cum nulla possit esse
coniectura cuius magis filius fuerit istius, an illius utrique debeat succedere, an
neutri…[Pillio].
41ra
q. 2 Talis questio. Ego cognovi quandam mulierem non tanquam uxorem vel
concubinam, concepit ex me, iterum accepit Titium hominem cuiusdam militis vel
ecclesie. Queritur an partus sit domini istius mariti…
41ra
q. 3 Lucius Titius Gaio Seio primum de ancillis sui partum promisit, deinde Mevio
specialiter illum qui ex Aretrusa nasceretur. Contingit quod Aretrusa primum peperit.
Agit Gaius quasi existente sue promisionis conditione. Mevius vero contra similiter
(emen.) agit. Queritur cui potius debeat partus dari, Seio an
Mevio…[Pillio].
41rb
De dote et dotis restitutione sive exactione. q.1
De hac materia plene invenies in brocardis in quarto q. c. VII., ubi satis est de hoc.
Sub hoc titulo talis formatur questio. Quidam habet filium in potestate, accepit dotem
nomine filii, emancipavit postea hunc filium. Queritur an debeat percipere dotem…
41rb
q.2 Questio talis est. Mulier quedam sicut de facto fuit Vercellis agebat contra
maritum et petebat ab eo dotem suam ex eo quod dicebat eum incepisse male uti substantia
sua. Ex adverso respondebat maritus: non est verum, quod ego faciam male facta mea.
Mulier volebat litem contestari statim et in processu cause probare locum fore ex
actioni dotis. Queritur an maritus sit compellendus primo respondere libello uxoris et
contestari litem cum ea…41va
[explicit]: Ita de facto vidimus iam sepe pronuntiari. Ho(mobonus.
Ad idem C. de iu(re) do(tium) l. in rebus § omnis v. illatum esse claruerit
[C.5.12.30.2].
41va
q. 3 Talis questio est. Quidam fecit testamentum, filium instituit sibi heredem
in omnibus bonis suis, filie quam habebat relinquid XL. nomine dotis quas solvi precepit
ex rebus mobilibus tantum et prohibuit ne hac occasione inmobilia venderentur et si
mobilia non inveniantur expectet donec de fructibus qui percipientur ex bonis
satisfiat in XL. Modo ita est quod frater non satisfecit in totum, factus est
non solvendo. Agit mulier ista contra emptores ypothecaria et vult avocare possessionem,
emptor vult ei offerre usumfructum illius partis quam habet. Queritur utrum offerendo
possit repellere mulierem…
41vb
q. 4 Talis questio est. Pro filia data est dos a patre, filia non vult esse heres
si vult dotem habere. Nunquid potest?...
41vb
q. 5 Sinibaldus accepit uxorem et ab ea recepit dotem, longo tempore stetit cum
ea sed delictum commissit propter quod est excommunicatus, in contumacia
excommunicationis perseverat nolens redire ad mandata ecclesie. Uxor non
volens secum habitare ne parteciparet excommunicato repetit dotem suam et proponit
utilem actionem ex stipulatu. Certum est enim quod si matrimonium esset solutum
morte vel divortio locum habet actio directa ex
stipulatu…[Roffredo].
42ra
q. 6 Filia familias commisit adulterium, pater vult petere dotem quia dos a patre
profecta et c., maritus dicit: inmo ego debeo lucrari dotem quia mulier perdit dotem si
adulterium committat…
42ra
q. 7 Consuetudo erat in Provintia ne filie a patribus dotate ullam fratribus de
paterna moverent controversiam hereditate nisi forent a patribus institute. Decessit
quidam relictis filiis et filiabus dotatis et testamentum fecit in hunc modum: filios
meos heredes mihi instituo. Nunc filia tanquam instituta conferendo dotem succedere
vult. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
42rb
q. 8 Queritur utrum dos a patre profecta ad patrem reddire debeat. Filia familias
in matrimonio defuncta liberis existentibus…[Pillio].
42rb-va q. 9 Titius
Titionellam filiam suam Sempronio nuptui tradidit eique duo predia in dotem dedit sed et
alia duo Sempronius quasi in dotem accepisset posseditque non revocavit. Titius
eamdem filiam in uxorem Mevio tradidit eique in dotem concessit quidquid prior maritus
in dotem habuerit. Queritur utrum per ista verba possit se tueri Mevius etiam in his
prediis que non fuerunt data Sempronio licet Sempronius ex causa dotis
possederit…[Pillio].
42vb
De rebus mariti datis in solutum [emen.]
pro dote. Questio talis est. Urgente marito ad
inopiam res mariti fuit extimata per iudicem et data in solutum uxori pro dote sua. Vult
secundus creditor mariti offerre dotem uxori vel heredi eius vel legatario cui
mulier dereliquid in testamento. Queritur utrum possit…
43ra
De donatione propter nuptias. Questio talis est. Quidam
habens patrem et matrem contraxit matrimonium cum quadam muliere et mater istius filii
donationem [emen.] propter nuptias promisit uxori filii sui nomine
ipsius filii. Convenitur mater ex tali promissione, ipsa utitur beneficio veleiani.
Queritur utrum possit…
43ra
De eo qui se dicit filium duorum. Duo erant fratres qui
eodem nomine nuncupabantur et alter alteri valde similis erat. Hii similiores genuerunt
filios qui adeo similes erant ut nec pater nec mater unum ab altero discernere posset et
eo modo eodem nomine nuncupati sunt. Unusquisque filium fratris velut suum diligebat et
uterque ab utroque fratrum filius dicebatur. Tandem Bononiam studiorum causa venerunt,
unus ibi mortuus est et alter rediit et vendicare vult hereditatem utriusque fratris
decedentis cum utrumque tamquam patrem habuerit et cum ab utroque tanquam filius habitus
fuerit. Queritur an utriusque an neutrius an petere possit
alterius…[Azzone].
43va
Secundum consue(tudinem) cuius iugalium debet fieri causa dotis. Questio talis est. Quidam reginus
accepit quandam parmensem in uxorem. Quesitum est secundum consuetudinem cuius civitatis
debeat fieri causa dotis…
43vb
De filio et alio [emen.] quolibet non capaci. q. 1 Aliquis habebat filiam
legitimam et habebat [emen.] filium spurium qui nichil poterat capere
ex testamento. Veniens ad mortem pater filiam sibi heredem instituit, huic filio non
capaci plura legavit et eum per fideicommissum rogavit quod restitueret quibusdam post
mortem suam dicta legata. Est in questione an spurius possit habere legatum…
43vb
q. 2 Questio talis est. Quidam relinquid centum alicui testamento ut iret pro eo
ultra mare pro redemptione Terre Sancte, petit legatum ab heredibus, ipsi excipiunt et
dicunt: facta est treugua ultra mare, non est ibi exercitus, non tenemur, sed
si tu vis ire in Yspaniam ubi inpugnantur saraceni nos damus tibi legatum dummodo
volueris de eundo. Iste legatarius replicat: hec non fuit volumptas testatoris, non
habeo aliquid facere cum Yspanis nec obstat mihi si non est exercitus ultra mare quia
per me non stat. Queritur quid iuris sit…
43vb
De matre preterita. Cum esset consuetudo in Provintia de
matribus non instituendis contigit (quod) aliquis habens matrem, fratres et filios
alterius fratris decessit testamento condicto in quo fratrem de omnibus bonis suis
instituit, matre et filiis alterius fratris preteritis. Nunc mater filii testamento
nichil obicit, inmo tacet atque consentit. Nepos vero idest filius fratris contra
patruum agere contendit volens cum eo ab intestato viriliter succedere dicens
testamentum nullum esse. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
44ra
Ubi pupillus educari debeat. Quero apud quem pupillus
debeat educari, utrum apud matrem an apuud patruos…
44ra
De alimentis et medicinis prestandis. q. 1
Sinibaldus accepit uxorem, matrimonium est solutum, habent heredes mariti in mobilibus
rebus reddendis dillationem per annum, C de rei uxo(rie) ac(tione) l. I. § exactio
[C.5.13.1.7a], mulier interim petit alimenta dicens se debere a marito vel eius
heredibus substentari. Et pone quod hec mulier est inops, non habet unde se alat vel
forte dives est et alias sibi sufficiens. Queritur an modo possit petere
alimenta…[Roffredo].
44va
q. 2 Vitalis quidam erat qui habebat duos filios, uni de illis donavit fere omnia
bona sua et ita remansit non solvendo dum non habeat quid manducet. Nunc alius filius
qui non habet aliquid petit alimenta a patre et pater eum repellit propter inopiam
paupertatis. Queritur an posset iste filius agere contra fratrem ut sibi prestet
alimenta vel si non vult prestare an bona possit vendicare pro parte dimidia vel saltim
pro debito bonorum subsidio…[Roffredo].
44vb
q. 3 Sibilia filia Titii naturalis erat. Titius iste cum haberet quoddam
predium et X. tantum in bonis fecit codicillos et in his illud predium et illa X.
relinquid Seio amico suo ut in dotem filie sue naturali darentur. Nunc Sibilia in tempus
nubendi costituta cum non habeat unde possit se substentare petit interim alimenta.
Queritur utrum possit ex illo legato…[Roffredo].
45ra
q. 4 In Francia talis consuetudo est, quod filius maior natu succedit in feudo et
in aliis. Queritur an teneatur alere fratrem minorem natu…
45ra
q. 5 Testator reliquid alimenta Titio donec morari voluerit cum Claudio Iusto,
ipse libenter voluit morari sed uxor sua non vult et ita non stat per eum sed per
uxorem. Nunquid petere potest alimenta?…
45rb
q. 6 Questio est an qui debet alimenta prestare debeat medicinas…
45rb Incipit liber VI. De furtis. q. 1 De hac materia plene invenies in
brocardis in VII. q. c. II., ubi satis est de hoc. Sub hoc titulo talis formatur
questio. Servus ascripticius affugit a domino. Queritur an faciat furtum
sui…[explicit]: Et quia quasi est in alterius protestate ad instar
filii familias possumus dicere quod faciat furtum sui cum sit speciale in his duobus
caxibus. Tetigit dominus meus Ubertus hanc questionem C. de servis fugi(tivis) l. I.
[C.6.1.1]. Ho(mobonus).
45 rb q. 2 Gaius Seius Lucio Titio mandavit ut oves
de pascuis furaretur. Titius susceptum volens adimplere mandatum oves Gai que in pascuis
erant subripuit. Nunc Gaius contra Lucium furti actionem, condictionem vel rei
vendicationem et ad exibendum proponit. Queritur quid iuris sit…Ego igitur Pileus
mutinensis…
45va
De collationibus. q. 1 Questio talis est quia
queritur quo iure quis possit compelli ad faciendam collationem…
45va
De testamentis. q. 1 Questio talis est. Quidam
dedit dotem pro filia, ista filia cum laboraret in extremis fecit testamentum et filium
impuberem quem habebat instituit sibi heredem et rogavit maritum quod daret mihi X. quem
debebam distribuere pro anima sua. Ita contigit quod filius impubes decessit et sic
secundum consuetudinem loci dos reversa est ad patrem mulieris. Queritur an
fideicommissarius teneatur, vel maritus, vel pater…
45vb
q. 2 Sed nunquid pater tenetur?…
45vb
q. 3 Episcopus novariensis habebat equum et anulum, cum veniret ad mortem ita
dixit in testamento: equum et anullum lego proximiori de Turniellis. Modo venit frater
episcopi qui est de Turniellis et petit legatum eo quod dicit se proximiorem episcopo
quondam. Ex adverso venit frater avi ipsius episcopi et petit legatum quia dicit quod
est proximior illi qui fuit primus de progenie illa qui scilicet vocabatur (de)
Turniellis. Queritur quis admitatur primo…
45vb
q. 4 Domina Berta quondam uxor mea dum laboraret in extremis tale dicitur
condi(di)sse testamentum quo ore proprio ipsa neque heredum nomina neque legatariorum
neque legatarum rerum expressit, sed alteri omnia nuncupanti respondebat sic.
Quero igitur, cum totam hereditatem possiderem ex successione filie mee Margarite,
nunquid ex tali testamento sit contra me actio ex
testamento…[Pillio].
46ra
q. 5 Talis questio est. Quidam condidit testamentum, in eo legata reliquid, etiam
in fine dixit sicut faciunt hodie omnes Lombardi: si non potest valere iure testamenti
valeat iure codicillorum. Fecit postmodum aliud testamentum et sic ruptum est primum.
Decessit testator, legatarii prioris testamenti petunt relicta in priori testamento sibi
prestari tanquam ex codicillis. Queritur utrum possint…
46ra
De decimis. q. 1 Questio talis est. Rustici sunt
qui confitentur se debere decimam alicui ecclesie vel militi et solverunt per magnum
tempus de fructibus colectibus in horeo. Modo dicit ecclesia: ego volo habere decimam in
area vel in campo quia dicit auctoritas veteris testamenti: deferatis decimam in
granarium levitis, hoc est sacerdotibus et commedatis cum eis…
46rb
q. 2 Questio talis est. Quidam debebat decimam de fundo in quo arbores erant et
hanc decimam debebat laico ut possit locum habere; questio quia forte ab aliqua ecclesia
erat ei concessa nunquid habere posset ipsum ius decime quia ita inheret ossibus
ecclesie quod separari non potest sed perceptionem fructuum potest?…
46va
De substitutionibus. q.1 Questio talis est. Quidam
instituit duos filios sibi heredes et dixit quod si uterque decederet sine liberis
Titius esset heres. Unus istorum decessit sine liberis, alter non. Nunquid Titius istius
hereditatem habebit? Solutio: Inter filios non est locus substitutionis, ut C. de
inpuberum l. cum quidam [C.6.26.10]. Si autem erat extraneus institutus locus est
substitutionis, ut ff. ad tre(bellianum) se(natum) con(sultum) l. heredes § I. et l.
Lucius § Gaio [D.36.1.59(57).1 et 80(78).7]. Ho(mobonus).
46va
q. 2 Talis questio est. Quidam habebat filium et filiam, filium instituit sibi
heredem in omnibus bonis suis et si filius decederet in pubertatem voluit quod hereditas
perveniret ad filiam et si ambo decederent rogavit matrem filiorum quod legata prestaret
quibusdam personis. Decessit filius et postea filia. Petuntur a matre legata. Queritur
utrum possint…[explicit]: Dicimus quod legata ista debentur per auth.
ex causa [ad C.6.28.4 in c.=N.115.4.9], non dist. utrum facta fuerit ex
hered(ibus) vel preter(itis) ab ascendentibus per lineam paternam vel maternam, dist.
tamen sit facta adiecta causa vel non sit, ibi hoc anno plene notavit Ho(mobonus) et in
brocardis in 6. q. c. I.
46va
De heredibus instituendis. q. 1 Questio talis est.
Quidam habebat filium naturalem et legitime natum de legitima matre. Iste filius ex
concubina unica et in domo retenta filium procreavit, hunc filium natum ex concubina,
qui in Lombardia vulgo spurius appellatur, licet de iure sit naturalis avus instituit
sibi heredem post mortem filii sui et filiabus suis relinquid legatum et
fideicommissariis et prohy(buit) ne deberent expugnare testamentum suum aliqua ratione.
Mortuo testatore veniunt predicte filie et volunt expugnare testamentum dicentes se
velle succedere ab intestato quia spurius institutus non est capibilis. Queritur quid
iuris sit…[explicit]: Si iste bene servivit avo et ideo sibi relinquid
hereditatem non tanquam nepoti sed tamquam extraneo dicimus quod succedet, relinquiset
enim alii, si autem non servivit avo nec bene meruit hereditatem, non tenet
insti(tutio) nec capiet quod ei relictum est, comprobantur hec in dist. que fit cum
pater dat aliquid filio aut ut filio aut extraneo vel benemerito, C. de coll(ationibus)
l. si donatione [C.6.20.13]. Ho(mobonus). Vel dic quod refert qualiter instituit eum
avus: si dixit instituo nepotem meum tamquam extraneum valet, si dixit tanquam filium
non valet, ar. C. de her(edibus) insti(tuendis) l. si pater [C.6.24.4], sed ar. contra
ff. de her(edibus) insti(tuendis) l. nemo § fi. [D.28.5.59(58).1]. Tene primam
distinctionem secundum Ho(mobonum).
46vb
q. 2 Quidam filium suum ex certa re heredem instituit, uxorem quam habebat ex
residuo. Nunc filius tamquam preteritus vult paternum rumpere testamentum. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
47ra
q. 3 Talis questio est. Aliquis institutus est heres sub condictione. Queritur an
pendente condictione petere possit bonorum possessionem secundum tabulas…
47ra
Quis videatur gerere ex herede. q.1 Questio talis
est. Pater coactus per iudicem dedit vestes filio quem habet in potestate, mortuo patre
filius retinuit ipsas vestes. Queritur an hoc ipso videtur heres esse et pro herede
gessisse…
47ra
q. 2 Quid si filius invenitur in domo patris post mortem eius et facit predia
artare et seminare, nunquid erit heres?...
47ra
De fideicommissis. q. 1 Talis questio est. Planum
est quod ex causa (ex)heredationis et preteritionis irritum est testamentum, cetera
autem legata et fideicommissa specialia firma permanent, ut in auth. de appell(atione)
co(gnoscitur) § sive igitur [N.115.3.15=A.8.12] et C. de lib(eris) pre(teritis) vel
ex(heredatis) auth. ex causa [ad C.6.28.4 in c.=N.115.4.9]. Quero an irritato
testamento in sui firmitate nihilominus remaneat fideicommissum
universale…[explicit]: Et hec vera sunt nisi dixisset testator: si
non valet iure testamenti hec mea voluntas valeat iure codicillorum, tunc enim
intelligerentur esse rogati venientes ab intestato resti(tuitur) hered(itas)
fideico(mmissario), ut notabimus C. de iure codi(cillorum) (!) l. fi. [C.6.36.8]. Et ita
dedi conscilium de facto super questione que venit mihi de Provintia. Ho(mobonus).
47rb
De successionibus. q. 1 Questio talis est. Quidam
fecit testamentum et filio suo pupillo dedit pupilariter substitutum. Decessit puer
infra tempora pubertatis, venit mater et dicit quod debet succedere in totum vel saltim
in leg(itima) sibi debita iure nature. Queritur quid iuris sit…
47rb
q.2 Questio talis est. Infans mero iure extitit heres patri, antea tamen quam
agnosceret hereditatem decessit. Queritur an patris sui hereditatem transmittat ad
matrem ita quod mater eam petere possit…
47va
q. 3 Alamannus et frater spurii sunt nati ex eadem matre. Quesitum est an ad
invicem sibi succedant…
47vb
Utrum compellatur quis dicere an sit heres
[emen.] ex testamento vel ab
intestato. q. 1 Questio est an quis compellatur dicere utrum sit heres
ex testamento vel ab intestato an sufficiat si dicit se
heredem…[explicit]: Et ita de facto fuit pronuntiatum vel si vis
tenere sententiam Pi(lei) dic quod non compellitur respondere, nec obstat l. si defensor
§ illud [D.11.1.9.6] quia verum est quod debet respondere si interesse est pettitoris ut
ecce peto legatum. Hic si di(co) te heredem ex testamento legata efficaciter exigentur,
si autem di(co) te heredem ab intestato non petentur legata nisi sint reperita ab
intestato, quod fieri potest, ut C. de fideicom(missis) l. ex testamento [C.6.42.29].
Ho(mobonus).
47vb
De quarta quam debet maritus [emen.]
relinquere uxori. Questio talis est. Secundum
Lombardiam maritus debet uxori relinquere quartam portionem bonorum suorum, ut in
Lombardia de his rebus que maritus reliquid uxori. Quero an ista quarta debeat deduci de
ere alieno…
48ra
De confectione inventarii heredis. Questio talis est.
Heres insti(tu)tus et rogatus restituere hereditatem fecit inventarium et postea
restituit hereditatem fideicomissario. Queritur an confectio inventarii facta ab herede
scripto prosit fideicommissario…
48ra Incipit liber VII. De causa possessionis et proprietatis. Questio talis est.
Quidam habebat possessionem cuiusdam fundi civilem et naturalem. Titius vendidit mihi
istum fundum et me in possessionem induxit. Dominus fundi expulit me de isto fundo.
Queritur, cum possessio fundi fuerit constituta penes me, an habeam adversus eum const.
Si quis in tantam [C.8.4.7]…
48rb
De prescriptionibus. q. 1 Questio talis est.
Aliquis est prodigus cui a pretore bonis est interdictum. Queritur an curat ei
prescriptio XXX. annorum…
48rb
q. 2 Questio talis est. Quidam villanus de Carexana habitabat in confinio ipsius
ville, stetit per XXX. annos quod non solum fodrum nec scufias fecit. Cum ipsa villa
petit ut solvat fodrum modo villa(norum) et faciat factiones cum aliis vicinis, ipse
allegat prescritionem. Queritur an sit tutus…
48va
q. 3 Questio talis est. Quidam propter homicidium positus est in banno
perpetuali. Queritur an durante banno possit complere inceptam prescriptionem cum
eius bona sint devastata et in guasto detineantur per commune…
48va
q. 4 Robertus quidam emit fundum, medietatem pro se et aliam medietatem
procuratorio nomine pro quodam amico suo. Completa venditione et possessione emptori
tradita stetit emptor in possessione per XXX. annos et ultra. Agit nunc Titius contra
Robertum actione mandati ut medietatem illius fundi debeat sibi dare, ille se defendit
prescriptione vel esto quod non prosit prescriptio, petit pretium. Titius allegat
prescriptionem, si non prodest dicit pretium solutum ex perceptione f(ructuum). Queritur
quid iuris sit…[Roffredo].
49ra
q. 5 Cum prescripsisset monasterium adversus ecclesiam annis XXX. cunquesita fuit
ecclesia summo pontifici sine scriptis. Summus pontifex cum abatem monasterii citasset
abbate vel nolente vel differrente [emen.] venire ecclesiam destitit et
sic monasterium postea XX. annis aliis sine controversia possedit. Nunc excitata
ecclesia monasterium convenire intendit, monasterium ab ecclesia se prescriptione tutum
fore contendit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
49rb
q. 6 Quidam vassallus cum casu quocumque [emen.] a possessione
cecidisset XXX. annorum silentio est a petitione submotus. Dominus vero cui semper a
vasallo serviebatur desidie per hoc non deditus hoc comperto contra possessorem iam a
petitione vasalli absolutum sua figit iacula sicque intendens obtinuit. Nunc vassallus
possessione penes dominum constituta [emen.] contra dominum agit ut
ipsum (in) suo feudo restituat. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
49rb
q. 7 Cum Gaius Seius rem Lucii Titii longissimo tempore prescripsisset a
possessione cecidit eaque ad Lucium Titium sine vitio pervenit rursusque de Lucio
aliquanto tempore transacto pervenit ad Gaium prescriptorem possidentem. Titius itaque
nunc contra Gaium rei vendicare intendit, ille prescriptionem obicit. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
49va
De sententia et re iudicata [emen.].
q.1 De hac materia plene invenies in brocardis in q. III. c. nono, ubi
satis est de hoc. Sub tali titulo talis formatur questio. Quidam fuit
condempnatus in municipio de aliquo maleficio, vult condempnari ulterius in
civitate occasione eiusdem criminis. Queritur utrum possit…
49va
q. 2 Questio talis est. Reus condempnatus est, omissa fuit condempnatio de
expensis, victus appellavit ab illa sententia. Actor agit con. ex lege properandum
[C.3.1.13] ut iudex prestet inpensas. Queritur an ista appellatio excusset iudicem a
sententia in qua omisit condempnationem de expensis…
49vb
q. 3 Cum questio verteretur inter Iacobum et Will(elmum) victus Iacobus ad
imperatorem appellavit, tandem volens suam prosequi appellationem adiit
imperatorem. Imperator vero non requisita [emen.] parte altera priorem
cassavit sententiam et pro Iacobo iudicavit. Queritur utrum sententia talis valeat que
non requisita parte adversa lata est…[Pillio].
50ra
De executione rei iudicate. q. 1 Tres sententie
late sunt pro me. Quero que debeat exsecutioni mandari…[explicit]:
Secundum Pi(leum) ex prima agendum est sed secundum H(ugolinum), Az(onem), licet (?) ex
ultima et ad hoc bonum ar. ff. de pac(tis) l. si unus § sed si pactum [D.2.14.27.2] et
tractatur ista materia plenius ff. de his qui not(antur) infa(mia) l. furti accipe
[D.3.2.6]. Ho(mobonus).
50ra
q. 2 Albricus quidam nobilis egit contra Sempronium petens ab eo tenimentum
quoddam quod dicebat antecessoribus Sempronii ab antecessoribus suis in feudum fore
concessum vel in emphyteosim. Volebat illud a Sempronio avocare dicens servitia feudi
non fore exibita vel canonem debitum non esse solutum per tempora legibus constituta, ut
C. de iure emphy(teotico) l. II [C.4.66.2]. Obtinuit in curia summi pontificis et ius
habet sententiam adeo quod et Papa precepit in virtute excommunicationis sententiam
istam executioni mandari. Antecessores illius Sempronii vel ille Sempronius res illas
credendo esse proprias alii, pone Titio, concesserunt in emphyteosim, qui
Titius hedifitia plura construxit in illo tenimento, turim et palatia et illa possedit
spatio XXX. annorum. Queritur an sententia debeat mandari executioni contra istum
Titium…[Roffredo].
50rb
q.3 Continetur in statuto civitatis quod provissores debeant dare sententias suas
cum conscilio sapientum qui sunt in civitate. Item continetur in alio statuto: iuro ego
potestas quod omnes sententias executioni mandari non obstante aliquo capitulo statuti.
Apparet postea quod quedam sententia lata est non cum conscilio sapientum, petitur
executioni mandari. Queritur an potestas teneatur illam executioni
mandare…[Roffredo].
50va
q. 4 Pone. Aliquis novariensis condemnatus fuit in civitate Ver(cellarum), non
satis postulat actor ut sententia mandetur executioni in predio quod habet in episcopatu
Ver(cellarum). Dicit reus: hic non debet fieri quia habeo mobilia Novarie, vadas
illuc et pos(tula) ut dentur tibi in solutum. Quid fiet?...
50va
De appellationibus. q. 1 Talis questio est. Duo
scolares litigant sub magistro suo, unus eorum oponit quandam exceptionem,
magister eam non admittit, scolaris appellat. Queritur utrum possit ab interlocutoria
doctoris appellare et si potest est in questione ad quem debeat appellari…
50vb
q. 2 Set ad quem debet appellari?...
50vb
q. 3 Questio talis est. Pronuntiata fuit pugna inter aliquos quia dicebatur eum
produxisse falsos testes. Tandem de questione principali super qua debebat fieri pugna
factum est compromissum, lata est sententia. Queritur an valeat sententia et an tenuerit
compromissum…
50vb
q. 4 Talis questio est. Episcopus cognovit de causa et pronuntiavit, appellatum
est ab eius sententia ad archiepiscopum mediolanensem. Postea episcopus factus
est archiepiscopus. Queritur an posscit cognoscere de causa appellationis…
51ra
q. 5 Questio talis est. Quidam egit actione iniuriarum et more solito
extimavit iniuriam fore sibi illatam pro C. Iudex taxavit et condemnavit in L.
Victus appellavit et iudex appellationis in minori quantitate condempnavit quam
primus. Queritur an hoc potuerit et an tenuerit appellatio…
51ra
q. 6 Questio talis est. Quidam postulabat sententiam executioni mandari, e
contrario dicebatur non esse mandanda quia volo probare post sententiam me solvisse.
Produxi testes et non probavi solutionem, unde iudex pronuntiavit non obstantibus
testibus sententiam executioni mandari. Ego appellavi ab hac. Queritur utrum
possim…[explicit]: Appelletur ergo a sententia qua pronuntiavit
exequenda et non ab executione, sicut dicitur C. si adversus lib(ertatem) l. I . et fi.
[C.2.30(31).1 et 4]. Datum est conscilium quod appellare potest. Ho(mobonus). Et ar. ad
hoc ff. de appellationibus l. creditor § iussus [D.49.1.28.1]. Iul(ianus).
51ra
q. 7 Questio talis est. Iudex cognovit de causa principali, appellatum est ab
eius sententia ad iudicem [emen.] superiorem, facta est
delegatio alicui iudici et dictum est in rescripto qualiter sententia lata est et pro
quo et contra quem, sed nomen iudicis qui sententiam tulit non est expressum.
Queritur an de hac causa possit cognoscere delegatus…
51rb
q. 8 Talis questio est. Plures sententie late fuerunt contra aliquem. Ipse
appellavit sic: ego Talis sentiens me gravatum a sententia vel a sententiis lata vel
latis a vobis domine appello. Queritur an valeat appellatio…
51rb
q. 9 Talis questio est. Aliquis est curator adolesentis, litem fuit contestatus
nomine ipsius et post litem contestatam constituit procuratorem; lata fuit sententia
contra adolescentem, procurator appellavit nomine curatoris et non nomine adolescentis.
Queritur an valeat appellatio…51va Sopitur alia questio per
ista(m) que est similis huic: Constituit procurator post litem contestatam alium
procuratorem. Qualiter condempnavit iudex procuratorem procuratoris, nunquid nomine
domini tantum vel ipsius primi procuratoris?...
51va
q. 10 Questio talis est. Quidam egit in eodem libello actione reali et personali,
absolutus fuit reus ab utraque petitione, appellavit actor simpliciter dicens: appello a
sententia lata. Queritur utrum valeat appellatio cum plures fuerint sententie et ipse
simpliciter appellavit non exprimendo a qua appellaverit…
51vb
q. 11 Rainerius filius familias conventus ex causa delicti fuit in iudicio sine
patre et tamen patre sciente et non contradicente fuit condempnatus et appellavit.
Queritur an iudex appellationis teneatur confirmare vel infirmare primam
sententiam…[Roffredo].
52ra
q. 12 Ita fit libellus tota die ago contra Talem quem dico mihi fecisse furtum
quod sum paratus probare per testes vel per pugnam. Iudex pronuntiavit quod deberet se
defendere accusatus per pugnam. Nunquid ab hac sententia poterit appellari?...
52rb
q. 13 Iudex successit ei qui appellaverat ab eius sententia causa appellationis
pendente, vult appellationem prosequi tamquam iustisima. Queritur utrum possit…
52rb
q. 14 Bononiensi episcopo iudicante ad archiepiscopum ravenatem dicitur
appellatum quo interim viam universe carnis ingresso dictus bononiensis episcopus ei
proponitur substi(tu)tus. Nunc ergo in dubium vertitur an super appellationis causa
cognoscere valeat quondam bononiensis episcopus…[Pillio].
52rb
Qui bonis cedere possunt. q. 1 Questio talis est.
Quidam cessit bonis, creditores quedam bona vendiderunt et quedam non. Vult iste
creditor penitere et bona recuperare. Queritur utrum possit…
52va
q. 2 Talis questio est. Quidam convenitur, ipse dicit: si ego tibi debeo aliquid
ego cedo bonis. Queritur an cogatur confiteri debitum vel litem contestari ut procedatur
in causa usque ad sententiam diffinitivam…
52va
De exceptione rei iudicate. q. 1 Set pone quod ego
constitui aliquem meum procuratorem ad petenda X., proposuit ineptam ad petenda
actionem, subcumbuit iste procurator propter ineptam petitionem, vult iterum agere et
petere eandem summam per competentem actionem. Obicitur quod non potest quia non
habet mandatum cum functus sit officio suo sive bene sive male. Procurator replicat et
non dicit non sum functus quia ipse intelligitur mihi mandasse quod ego debeam proponere
actionem aptam et conpetentem. Queritur quid iuris sit…
52va
De fructibus et litis expensis. q. 1 Queritur
utrum nude proprietatis domino vendicanti sit facienda restitutio fructuum a male fidei
possessore vel bone fidei si extiterint, an
fructuario…[Pillio].
52vb
q. 2 Que questio talis est. Quidam vendidit mihi rem et se de evictione obligavit
et promisit mihi se liberaturum hanc rem ab omni movente controversiam, postea fuit mihi
mota controverxia, obtinui, volo consequi sumptus a venditore quos feci in lite.
Queritur utrum possim…[explicit]: Nec enim debuit ius suum inconcussum
relinquere, ut ff. de pet(itione) here(ditatis) l. illud [D.5.3.40], vel forte
consuetudo erat in regione ut victus non condemnetur in expensis.
Ho(mobonus).
52vb Incipit liber VIII.
Ita debet qui(s) edi(ficare) ne usus inconmodatur
alterius. Rolamdinus construxit sibi molendinum in flumine publico et
possedit illud sine controversia per triginta annos. Deinceps alius hedificavit prope
illud aliud molendinum quo ex toto cursus aque prioris molendini impeditur. Queritur an
prior construens possit agere interdicto quod vi aut
clam…[Pillio].
53ra
De pignoribus. q. 1 De hac materia plene invenies
in brocardis in quarto quaterno c. nono. Sub hoc titulo talis formatur questio. Quidam
usucepit mihi rem obligatam. Vendidi ipsam rem secundum formam, cum vult agere usucaptor
contra debitorem ut debitum sibi solvat, queritur utrum possit…
53rb
q. 2 Quia quidam habebat multos creditores quibus obligaverat omnia sua
bona, acepit postea mutuo blavam ad seminandum et ipse obligavit sibi semen et totum
quod nasceretur ex ipsis terris, nunquid in blava nata ex ipsa terra preferretur
anterioribus creditoribus?…
53rb
q. 3 Questio talis est. Comune civitatis vel ville vendidit casamenta cuiusdam
banniti cuius bona fuerant publicata. Creditor banniti cui bona erant obligata agit
ypothecaria contra emptorem. Queritur utrum possit…
53rb
q. 4 Talis questio est. Creditor fecit inpensas in re sibi obligata, delatum fuit
sibi sacramentum ut iuraret de inpensis, antequam iuraret decessit et res pervenit ad
debitorem. Nunquid creditor istius qui debebat iurare potest petere ipensas?…
53rb-va q. 5 Questio
talis est. Minor habebat debitorem cuius bona erant sibi obligata, debitor minoris
habebat suum debitorem, exclusus est iste minoris debitor ab ypothecaria temporis
transcurssione, vult agere minor contra istum debitorem tempore liberatum utili
ypothecaria. Queritur utrum possit…
53va
q. 6 Questio talis est. Quidam scolaris obligavit se communi et dedit
fideiussorem qui fide obligavit pignori libros suos. Solvit debitor prin(cipalis) et
creditor dedit ei pignus fideiussoris. Agit fideiussor contra commune vel contra
privatum creditorem et petit pignus suum. Queritur utrum possit…
53vb
q. 7 Talis questio est. Dominus Ubertus de Bobio debet C. Petro mediolanensi et
eidem obligavit omnia bona sua et renuntiavit et cum habet dominus Ubertus quosdam
scolares debitores in civitate Vercellarum qui renuntiaverunt ei privilegium fori agit
modo Petrus mediolanensis contra scolares coram iudice seculari utili certi condictioni
ex stipulatione, allegant scolares privilegium suum ut conveniantur coram episcopo vel
magistro. Dicitur qud non possunt ex quo renuntiaverunt domino Uberto. Est in questione
quid iuris sit…54ra
[explicit]: Magis credimus tucius dici potest quod non prosit
renuntia(tio) Petro, posset tamen et contrarium attentari sicut in civitate ista fuit
pronuntiatum. Ho(mobonus).
54ra
q. 8 Questio talis est. Quidam habebat varios creditores, unus egit ypothecaria
contra debitorem et res quedam debitoris extimata per executorem fuit sibi data in
solutum. Alter creditor quia potior erat evicit rem datam in solutionem ab isto
creditore. Modo creditor iste victus agit iterum ypothecaria contra pignoris
possessores. Queritur utrum possit…[explicit]: Nec obstat § aream
[D.46.3.98.8] quia resuscitatur actio sepe de equitate, ut ff. si ex noxa(li) causa
agatur l. II [D.2.9.2]. Et not. C. de transac(tionibus) l. ubi [C.2.4.40] secundum
Ho(mobonum).
54ra
q. 9 Questio talis est. Quedam mulier heretica accepit maritum et dedit dotem,
hoc facto maritus bona alienavit et factus est non so(lvendo). Interim mulier ista facta
est catholica, vult vendicare bona a detentatoribus. Queritur utrum possit…
54rb
q. 10 Questio talis est. Aliquis habet ius distrahendi pignus, post certum tempus
elapso tempore conventionis debitor denunciat creditori ne vendat et offerat pecuniam
dicens se velle solvere. Nunquid inpedit venditionem?…
54rb
q. 11 Obligavit Titius equum suum Sempronio pro XX., qui Sempronius equum sibi
pignori obligatum obligavit Seio pro XX. et quia alias denarios mutuos habere non
poterat fecit pactum quod Seio liceret uti equo illo. Equus iste est deterioratus vel
mortuus propter usum ipsius Seii. Queritur an dominus equi possit agere contra primum
vel secundum debitorem vel creditorem et quo iure…[Roffredo].
54va
q. 12 Queritur an in obligatione rerum monasterii intelligantur res ecclesie
subiecte monasterio obligari…
55ra
q. 13 Questio talis est. Minor XXV. annis adivit hereditatem sibi delatam, rem
hereditariam cum decreto pignori obligavit, postea abstentus est ab hereditate per
beneficium restitutionis. Veniunt creditores cirografarii hereditatis vel substitutus
minori vel eius coheres et volunt advocare pignus a creditore quia dicunt ius pignoris
non tenere. Queritur quid iuris sit…
55ra
q. 14 Hanc itaque domum adventicij peculii filius hic patre inscio in cuius erat
potestate pignori obligavit. Deinde pater morte obiit et filius nepotibus ex dicto filio
superstitibus contra quos creditor ypothecariam intendit. Ipsi vero se tueri volentes
illam nullius momenti fuisse asserunt obligationem. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
55va
q. 15 Quidam senensis habens filium infidelem, hereticum, patarinum mutuam
pecuniam accepit omniaque bona sua creditoribus pignori obligavit ipsosque in vacuam
possessionem induxit vitamque tali relicto filio agnatisque ortodosis finivit; filius
hic talis agnatis suis ius universum si quod habebat in hereditate paterna donavit, qui
postmodum contra creditores figentes actionum [emen.] iacula universa
vendicantes quasi de fructibus fuerit creditoribus plenissime satisfactum vel forsam
debitum ostendentes maxima accepta pecunie quantitate transegerunt ipsis
creditoribus finem facientes et donationem iuris si quid haberent. Elapso quoque
postmodum brevi temporis spatio dictus patarinus ad fidem revertitur bonaque
paterna petere contra dictos creditores instituit. Obiciuntur ei omnia supradicta.
Queritur quid iuris sit…Ego itaque Pilius mutinensis…
55va
Quod potiores in pignore habeantur. q. 1 Questio
talis est. Quidam sunt creditores qui habent res debitoris pignori obligatas, sunt tamen
quidam ex his anteriores, quidam posteriores, vendiderunt bona debitoris et pretia
receperunt et ea solverunt posterioribus et c. Volunt anteriores petere pretia a
posterioribus. Queritur utrum possint et quo iure…
55vb
q. 2 Talis questio est. Quidam habens varios creditores accepit blavam ad
seminandum et obligavit specialiter semen. Queritur an iste sit preferendus aliis
creditoribus qui sunt anteriores tempore…
55vb
De exceptionibus. q. 1 Puto: ha(beo) plures
exceptiones mihi competentes, nunquid inpu(tentur) mihi si omnes ab initio non
oppono?…
55vb
q. 2 Questio talis est. Quidam agit con(dictioni) ex libris contra eum qui emit,
tunc sibi a debitore pignori obligato opponitur agenti quod primo conveniat spunsores et
mandatores quam perveniat ad pignorum possessionem, ut in auth de fidei(ssoribus) § sed
neque [N.4.2=A.1.4] et C. de act(tionibus) et ob(ligationibus) in auth. ibi signata
[*C.4.10.14=N.4.2]. Queritur an hec exceptio possit opponi…[explicit]:
Et in hac sententia fuerunt sapientes Regii et non obstat responsio facta l. ex libris
[C.7.22.12] quia tucius est pignori incumbere quam in personam agere, ut in ff. de
ob(ligationibus) ex dellic(to) § penult. [I.4.1.18(20)], magna enim sunt comoda
possessionis. Ho(mobonus).
55vb
q. 3 Nunquid exceptio messium et vindemiarum potest opponi post litem
contestatam?…
55vb
q. 4 Questio talis est. Aliquis subcubuit propter ineptam petitionem. Queritur an
non obstante exceptione rei iudicate iterum agere possit…
56ra
q. 5 Quidam habebat uxorem a qua accepit dotem. Hic maritus fundum obligatum pro
dote vendidit, agit mulier ypothecaria contra me pignoris possessorem, ego expello eam
exceptione commissi adulterii dicens quod ipsa amisit dotem propter adulterium
quod comisit. Quid iuris sit queritur…
56ra
q. 6 Questio talis est. Quidam accepit mutuo pecuniam et renuntiavit exceptioni
non numerate pecunie et pro hac pecunia dedit fideiussorem. Modo fideiussor convenitur,
opponit exceptionem non numerate pecunie. Allegat creditor quod non potest quia non
competit debitori…
56ra
q. 7 Soldus curator cuiusdam adulte ipsam adultam maritavit Titio et constituit
se daturum XXX. nomine dotis et ille maritus in instrumento publico fuit confesus
recepisse dotem et renunciavit exceptioni non numerate dotis et secundum statutum et ius
lombardum mortua muliere maritus debet lucrari medietatem dotis. Modo mortua est puella,
agit iste maritus contra curatorem et petit XV. que sunt dimidia dotis. Curator quia non
habet pecuniam ad manus cum auctoritate iudicis fundum minoris obligavit et permisit
illi fructus perceptos habere [emen.] ex causa donationis. Modo frater
puelle factus maior petit fundum per condictionem ex. (!) sine causa que locum habet
hic…[Roffredo].
56va
q. 8 Sticus rem aliquam bona fide possidebat Adamito pignori obligasset (!),
Adamitus a Bertrando vero domino rei vendicatione conventus absolutionem meruit. Deinde
ab isto pignoraticia conventus rem predictam restituit. Nunc Bertrandus debitorem
convenire intendit, ipse iudicate rei contra creditorem se exceptione defendit. Queritur
quid iuris sit…[Pillio].
56vb
De purgatione more. De hac materia plene invenies in
brocardis in sexto q. c. I g., ubi satis est de hoc. Sub hoc titulo talis formatur
questio. Quidam promisit mihi quod non faceret foramen in muro suo vel in communi
et si faceret promisit penam. Fecit foramen et ita incidit in penam, postea statim
clausit. Queritur an possit purgare moram…
56vb
De fideiussoribus. q.
1 Questio talis est. Inter fideiussorem et debitorem post fideiussionem
innimicitie orte sunt. Agit fideiussor ut debitor eximat eum de ob(ligatione). Queritur
utrum possit… 57ra
[explicit]: aliter fideiussor semper daret occasionem ut posset
agere contra debitorem ut cum liberaret ab obligatione. Ho(mobonus).
57ra
q. 2 Tutores compromissum fecerunt in quedam nomine pupillorum datis
fideiussoribus, qui fideiussores renuntiaverunt ne possint conqueri de iniquo arbitro et
quod non possint dicere se obligatos pro minoribus. Hic arbiter qui fuit alter ex
tutoribus pupillorum electus fuit cum iureiurando quod movet dubitationem an tenuerit
compromissum. Modo lata sententia per arbitrum agit contra non obtemperantem ad penam.
Agit et contra fideiussores qui opponunt exceptionem mote litis cum principali. Queritur
quid iuris sit…
57ra
q. 3 Questio talis est. Fideiussor quidam renuntiavit nove (?) consti(tutioni),
ago contra fideiussorem, debitor se offert eius fideiussioni, quia volo quod precise
compellatur esse in iuditio fideiussor. Nunquid sum audiendus?…
57ra
q. 4 Questio talis est. Fideiussor agit contra creditorem et conferendo debitum
postulat ut sibi iura cedantur a creditore contra debitorem principalem. Queritur an
possit hoc desiderare antequam a creditore conveniatur…[explicit]: Et
ita dominus Lan(francus) dedit conscilium de facto per l. fideiussoribus [D.46.1.17];
nec obstat C. de so(lutionibus) (l.) nulla [C.8.42(43).5] quia ibi loquitur in extraneo,
alias si non esset extraneus bene posset compelli. Solutio: ego inhereo sententie domini
mei sine preiuditio melius sentientis. Ho(mobonus).
57ra
q. 5 Questio talis est. Quidam dedit fideiussorem, fideiussor factus inimicus
debitoris vult agere contra debitorem ut liberet eum ab obligatione…57rb
[explicit]: Nec obstat quod iste casus non exprimitur lege quia que
omituntur a lege non sunt omi(ssa) religione iudicantis, ut ff. de testibus l. quesitum
scio [D.22.5.13]. Et hec est equitas que preferenda est, ut C. de iudi(ciis) l. placuit
[C.3.1.8] et ff. de eo quod certo loco l. quod si in fi. [D.13.4.4]. Ho(mobonus).
57rb
q. 6 Scolaris accepit pecuniam mutuo et promisit dare fideiussorem ad voluntatem
creditoris. Modo petivit civem fideiussorem, dicit scolaris: ego dabo vobis unum
scolarem. Queritur quid iuris sit…
57rb
q. 7 Bignotus dum ab Antonio rogaretur ut pro eo apud creditorem interveniret,
creditorem adiens rogavit eum ne eum reciperet fideiubentem et si fideiuberet dixit se
nolle teneri, cui creditor acquievit. Dende Bignotus pro Antonio apud predictum
intercessit creditorem qui post convenit eum ex obligatione fideiussoria. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
57rb
De solutionibus. q. 1 Talis questio est. Ego debeo
tibi X. libras papienses, volo so(ldos) cremonenses qui valent melius. Nunquid
compelleris accipere?…57va
[explicit]: Solutio secundum H. Si illa pecunia que solvitur
pereque b(ona) erat cum illa que debetur compellendus est creditor accipere, alias non,
et Ho(mobonus).
57va
q. 2 Iohannes rusticus quidam debebat dare X. staria frumenti Titio sub annuo
redditu ad certam diem et sub pena. Tandem Titius ius suum pro parte Sempronio
vendidit. Rusticus, credens dominum totum ius Sempronio vendidisse, solvit in
die statuta illa X. staria Sempronio. Nunc agit Titius contra rusticum et petit ab eo
penam et etiam frumentum pro medietate sibi sol(vi)…[Roffredo].
57vb
q. 3 In alia questione in qua queritur utrum reproba pecunia soluta creditori
iuxta arbitrium sue electionis liberet debitorem…[Pillio].
57 vb q. 4 Lucius Titius Gaio Seio C. mutuavit que
Gaius Ysanio (!) procuratori Lucii agenti se soluturum iuravit. Gaius igitur Rome
proficiscens Ysarrium in extremis laborantem invenit eique pecuniam obtulit,
ipse acceptionem primo recusans tum propter egritudinem tum propter malos
homines quos noverat. Ysarius vero devictus a Seio tandem pecuniam accepit quo non multo
post mortuo pecunia amissa Lucius Gaium convenire intendit dicens ipsum lamguido
procuratori hanc solvere non debuisse. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
58ra
q. 5 Quidam creditor a quinquennio retro lucenses amico suo mutuaverit. Nunc
restituendos sibi petit in capite quinquennii. Modo queritur cum pecunia ista
facta sit deterior utrum debitor talem solvendo qualis fuit tempore dationis
liberetur. Creditor certi condictionem intendit ad talis pecunie petitionem
qualis fuerat tempore [emen.]
contractus…[Pillio].
58rb
q. 6 Lucius Ticius mutuavit L. Gaio Seio sibi certa die restituenda et si ea die
restituta non essent stipulatus est Lucius Ticius C. nomine pene et spopondit Gaius
Seius. Die veniente Gaius Seius XXV. persolvit. Die autem preterita Lucius Ticius totam
penam petit certi condictione ex stipulatu. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
59ra
q. 7 Queritur utrum qui solvit ex causa iudicati primam, an secundam pecuniam
possit repetere… [Pillio].
59rb
De actione ex stipulatu de duplo. q.1 Questio
talis est. Ego emi a Titio fundum alteri obligatum forte pro X. Egit contra me creditor
ipothecaria, obtuli sibi ista X. ante sententiam vel post sententiam, ante tamen quam
sententia mandaretur executioni. Est in questione an ego possim agere actionem ex
stipulatu de duplo…
59rb
De purgatione pene [emen.]. Proculus
aliquid habet in subgrunda et removit. Queritur an eo ipso quod habuit incidit in penam
X. aureorum. Item si iuravit quod non habeat an incidit in penam si postea positum
ha(bere) inveniatur…59v [explicit]: Et ille probabit qui dicit
eum postea habuisse, ut ff. de probat(ionibus) l. ei qui dicit et l. ut ius [D.22.3.2 et
21] et ar. ff. de ami(nistratione) tu(torum) l. hoc autem [D.26.7.6] secundum
Ro(ffredum).
59vb
De emancipatione. q.1 Questio talis est. Quidam
habebat tres filios, duos emancipavit et dedit cuilibet suam partem, tertium retinuit in
potestate, accepit postea pecuniam mutuo et decessit ab intestato vel condidit
testamentum. Agunt creditores contra emancipatos, ipsi volunt se defendere. Queritur
utrum possint…
59vb
q. 2 Queritur an pater teneatur filio emancipato aliquid assignare in partem…60ra
[explicit]: Hec vera sunt nisi esset talis persona qui sciret
operari et posset et tunc enim non tenetur pater eum alere [emen.], ut
not. C. de alimentis prestandis liberis a (!) parentibus [C.5.25] secundum Uber(tum) et
Ho(mobonum).
60ra
De consuetudine. Domini de Saxolo ex longissimo tempore
in castro Saxoli molendina tenentes sub tali consuetudine, quod si situla expellebat eos
de uno loco ponebant se in alio supra suum et pro aqua ducenda incidebant tam de sua
quam de aliena terra. Cum ergo situla illis de Fosole qui erant de dominis de Saxolo sua
molendina destruxisset posuerunt se in allio loco supra suum et inciderunt suam et
alienam terram pro aqua ducenda. Domina vero Agnes que et ipsa est de dominis castri
iamdicti que etiam usu fruit [emen.] pro se (h)ac consuetudine prohibet
eos per terram suam ducere aquam. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
60ra
De donationibus. q.1 Questio talis est. Quidam
rogatus erat restituere Titio omnia bona sua post mortem, postmodum ista bona mihi
donavit sed ea non tradidit. Decessit et iste occupavit omnia bona. Queritur qualiter
consuletur donatario ut possit pervenire ad ius suum…
60rb
q. 2 Questio talis est. Aliquis donavit mihi ciatum. Queritur an videatur donasse
casellam…
60rb
q. 3 Evenit quodam tempore quod cum civitas Mediolani haberet gueram cum Federico
misit nuntios suos ad imperatorem Constantino(politanum) ut civitatem Mediolani iuvaret.
Imperator multum de auro Arabie misit per nuntios et insuper maxima donaria
legatis dedit. Vult civitas concessa donaria a legatis petere.
Queritur an possit…[Roffredo].
60va
q. 4 Donatus predium quoddam donavit Titio filio suo in potestate constituto et
illius predii [emen.] retinuit usumfructum, hanc donationem non
revocavit. Nunc illud predium posscidetur ab extraneo vel ab uno de fratribus vel
a coheredibus. Queritur an iure possit Titius predium
avocare…[Roffredo].
60vb
q. 5 Egidius dum laboraret in extremis et haberet filium spurium cum ei donare
non posset nec inter vivos nec in testamento dimittere vocavit quemdam amicum suum et
dixit ei: bona tibi relinquo, nolo enim quod domus sine herede remaneat sed volo quod
illa bona post mortem meam filio meo spurio restituas. Respondit amicus: hac conditione
non recipiam bona tua sed si vis mihi dare precisse ego recipiam. Egidius donavit isti
amico suo omnia bona sua precisse et pure et promisit quod nunquam veniret contra. Inmo
di(xit): bona mea illi amico meo relinquo et constituit se possidere illa bona nomine
illius cui donavit et factum est inde instrumentum signatum V. testibus. Convaluit
Egidius de infirmitate, agit contra amicum et vult quod eum liberet ab obligatione et
repetit instrumentum per actionem in factum…[Roffredo].
61rb
q. 6 Examinemus et hanc questionem in converso casu. Pone quod aliquis habuit
filium spurium et ex eo habuit legitimum nepotem quia ille filius spurius contraxit
matrimonium. Avus donavit bona sua isti nepoti legitimo. Queritur an valeat
donatio…[Roffredo].
61va
q. 7 Rainerius predium habebat, quod predium a quodam extraneo posscidebatur,
puta Titius. Ra(inerius) iste hoc predium Seio donavit et hec verba inseruit in
instrumento donationis: ego Rainerius tibi Seio predium dono et omne ius quod vel quale
habeo tibi concedo et procuratorem in rem tuam facio; verumtamen volo quod quamdiu
vixero prestes mihi alimenta. Decessit Rainerius nullo herede relicto et ei Seius
alimenta non prestitit. Queritur an Seius possit agere contra Titium possessorem et quo
iure…[Roffredo].
62ra
q. 8 Questio talis est. Minor XXV. annis fecit cum insinuatione simplicem
donationem et inrevocabilem inter vivos de omnibus bonis suis sorori sue si ipse
decederet sine heredibus ex se descendentibus et incontinenti marito sororis in
presentia eorundem testium predicta bona omnia dedit in feudum ad usum Reg(ii) et sine
fidelitate et hos contractus firmavit proprio iuramento. Hic minor quasi dolo et fraude
inductus resindere nititur supradicta. Queritur quid iuris…62v
[explicit]: Si autem cum auctoritate curatoris factum est valet,
alii dicunt in dist(inctione) quod tenet, habeat curatorem vel non, post const.
sacramenta puberum [ad C.2.28(26).1=Frid.1] etiam in contractu donationis, ut super illa
constitutione no. habes secundum Iul(ianum).
62va
q. 9 Pater fecit donationem filio existenti in potestate et promisit quod eam non
revocaret propter aliquam ingratitudinis causam. Iuravit, his tamen obstantibus vult eam
revocare. Queritur utrum possit…62vb
[explicit]: Possumus dicere quod de stricto iure possit venire
contra. Sed verius credo quod non sit audiendus rationibus supradictis et maxime de
iuramenti causa quia semper iuramentum servari debet nisi quod servatum vergat interitum
salutis eterne, ut in Extra de iureiu(rando) c. si vero et c. (cum) contingat [X.2.24.8
et 28] secundum Iul(ianum).
62vb
q. 10 Queritur an doctor legum possit compellere scolares suos ad sibi donaria
facienda et, si potest, quo iure…
63ra
q. 11 Gaius Seius a patre consentiente mortis causa donavit Seie uxori sue fundum
guebanum, quo convalescente pater donationem revocare intendit ac Seius contradicit.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
63rb
q. 12 In secunda questione qua queritur utrum donatio facta hospitali ultra
legittimam quantitatem valeat sine insinuatione…[Pillio].
63va
q. 13 Cum Titius a parentibus Gasdie quam diligebat eam peteret in uxorem is quia
pauper erat non potuit inpetrare Germanus Titii volens eum suo voto potiri cum eo
conlusit ut si quam in eum donationem conferret infecta et simulata foret.
Post hec Titio plurima donat. Titius, tanquam dives factus, Gasdiam duxit in uxorem,
celebritate ipsarum nuptiarum aspicientibus etiam viris (!) donat Germanus Titio vasa
aurea et argentea. Tandem moritur Titius, agit Gasdia pro dote contra Germanum rem
huiusmodi possidentem ypothecariam vel de dolo vel retentione, vult uti si possidet.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
63va
De eo qui se militi conversavit. Questio talis est.
Quidam dedit se ut esset perpetuo cum quodam milite et in familia sua et ipse
debet eum alere et vestire. Modo iste vult recedere quia dicit quod pactum non valet.
Queritur (quid) iuris sit…
63vb
De fideiussore et principali, an simul po(ssunt)
con(veniri). De hac materia plene invenies in brocardis quaterno quarto in c.
o., l. Sub hoc titulo talis formatur questio. Creditor vult convenire debitorem et
fideiussorem qui renuntiavit nove constitutioni in solidum. Queritur an simul possit
ambos in sollidum convenire…[explicit]: Sed quid in duobus reis
principalibus? Idem dicam ut in solidum conveniantur. Ho(mobonus).
63vb
De infantibus in artificio edocendis. Questio talis est.
Quidam habens plures filios dixit in testamento quod fratres deberent fratrem facere
edoceri, alioquin ei darent partem suam. Post mortem testatoris hic edoctus est apud
Montem Pesulanum et Parixius bene per X. annos. Querit iterum edoceri quasi adhuc non
sit edoctus, alioquin vult habere partem sibi contingentem de bonis patris. Fratres se
tuentur dicentes : iam fecimus quod debuimus et solutione eius quod debetur omnis
tollitur obligatio. Queritur quid iuris sit…
64rb Incipit liber VIIII.
De accusatione militis. De hac materia plene invenies
in brocardis in VII. quaterno, capitulo I, o. Sub hoc titulo formatur questio. Gaius
Lucium Titium mortifere vulneravit, qui Titius dum ex eo vulnere laboraret in extremis
filium Gaii Seii instituit. Queritur nunc utrum filius repellatur ab hereditate si non
vendicaverit necem defunti patrem accusando…[Pillio].
64rb
De magistris. q. 1 Questio talis est. Quidam
bononiensis habebat tres filios, unus sophistam et philosophum, fisicum et legistam,
ipsos instituit sibi heredes et ei qui magis est utili patrie reliquid domum in qua
habitabat ante partem. Queritur quis istorum censeatur magis utilis patrie ut possit
habere legatum…[explicit]: Orator preferendus est argumento predictarum
legum et hoc dicimus sine preiuditio melius sentientis. Ho(mobonus).
64va
q. 2 Talis questio est. Quidam scolaris est, habet tres magistros, unum in
legibus, secundum in decretis, tertium in decretalibus; convenitur. Ipse allegat
privilegium suum ut sub magistro suo conveniatur. Queritur quem magistrum debeat eligere
cum isti tres magistri non possent esse iudices quia iam haberet quinque iudices quod
esset contra legem Federici que dat sibi trium iudicum optionem et quia iurisditio non
est dividenda sicut de instrumento quod non dividitur…
64vb
q. 3 Quidam doctor in fisica vel in gramatica vel in legibus non curo convenit
cum com(un)itate Regii stare usque ad annum recepto a communi salario. Item receptis
similiter a scolaribus donariis nunc magister vocatur a suis quod debeat repatriare,
vult recedere et vult relinquere ydoneum substitutum. Queritur an possit et si possit an
teneatur reddere salarium totum vel pro rata temporis…[Roffredo].
65ra
De adulteriis. Roçella accusatur de adulterio comisso cum
romano pontifice. Queritur utrum possit…[Pillio].
65rb
De omicidio. q. 1 Questio talis est. Sex homines
erant ex una parte, VI. ex altera. In sero obviaverunt sibi et se cum armis ad
invicem percusserunt ita quod unus mortuus est ibi, nec apparet quis occiderit eum. Ex
parte mortui apparet legittimus accusator qui vult accusare de homicidio illos VI.
Queritur an illi VI. omnes teneantur vel nullus…
65va
q. 2 Questio talis est. Duo fratres habebant inter se discordiam, alter ipsorum
fecit testamentum et in testamento instituit quemdam medicum sibi heredem et voluit hoc
secretum teneri. Postmodum facta compositione inter fratres testatori
[emen.] dedit medicus potionem ex qua mortuus est. Accusat
testatoris frater medicum de veneficio fratris et vult probare quod medicus ex certa
scientia interfecit et hoc per testes si poterit, vel per pugnam. Queritur quid iuris
sit…[explicit]: Dicimus quod medicus non tenetur se defendere per
duellum nisi contra eum precedant inditia manifesta ad instar questionum et hoc nisi
consuetudo contraria servaretur in civitate, ut Vercellis ubi iudicatur nullis inditiis
precedentibus. Ho(mobonus).
65vb
q. 3 Quidam filius mortifere vulneravit patrem, postea pater reddidit
pacem filio et fecit finem de iniuria et offensa et dixit quod volebat quod nichilominus
ei succedere posset. Facta pace statim decessit pater et veniunt agnati proximiores et
dicunt quod ipsi debent succedere tam in feudis avitis quam in aliis bonis omnibus et
domini in feudis non avitis dicunt quod debent reverti ad eos. Queritur quid iuris
sit…[explicit]: In feudis planum est quod non succedit ut modo
premissi nec enim potuit pater per pactum suum deteriorem facere con(ditionem)
illorum qui de iure veniunt ad successionem feudi. Ad hoc facit de
successione feudorum in prin. et § dampnare. In successione paternorum an succedat
dubium est et satis potest dici quod sic posset etiam contraria tentari.
Ho(mobonus).
65vb
q. 4 Milles currendo cum equo obtrivit feminam cuius filius dolore nimio
concitatus militem interfecit. Accusatur interfector l. Cor(nelia) de sicariis [C.9.16].
Queritur an sit in causa condempnationis…66ra
[explicit]: Quamvis homicidium perpetratum sit tamen quia dolor
iustus factum eius relevat potest in exilium vel pene legis Cornelie de sicariis
aliter temperari, scilicet ut non condempnetur ad mortem sed in aliquo membro
debilitetur, puta manu, sicut in consimilibus de facto vidimus pluries iudicari. Ad hoc
prebet optimum argumentum quod legitur C. de adult(eriis) l. Grac(chus) in fi. [C.9.9.4]
et ff. de penis l. absentem in fi. [D.48.19.5] et l. respiciendum § ult. [D.48.19.11.3].
Hec sententia est magis consona equitati et ideo preferenda, ut C. de iudi(ciis) l.
placuit [C.3.1.8] cum suis sororibus secundum Iul(ianum).
66ra
q. 5 Quidam non mortifere vulneratus secundum hominum oppinionem superveniente
nova causa, puta febri continua vel acuta, mortuus est. Cum iam fere de vulnere
fuisset curatus amici mortui accusant vulnerantem de occisione. Vertitur in
questione quid iuris sit…
66ra
q. 6 Stipulatus sum a Mevio centum cum Titius morietur. Titius non est mortuus
sed occisus. Volo Mevium convenire actione ex stipulatu vel certi condictione quasi
existente condictione. In questione vertitur utrum
possim…[Pillio].
66va
De iniuriis. q.1 Questio talis est. Quidam
scolaris et sacerdos studens in civitate Vercellarum fuit vulneratus a quodam cive. Ego
denuntiavi potestati maleficium et ferutam, ex mea denuntiatione ipse procedit
contra percussorem. Modo iste scolaris vult agere act(ionem) iniuriarum et ac(tionem)
legis Acqui(lie) pro operis quibus caruitur et cariturus est et pro impensis medicorum.
Queritur an denuntiatio mea astulerit scolari actione iniuriarum, item queritur an
possit agere simul ac(tionem) iniuriarum et ac(tionem) legis Aqui(lie) […]. Et quod ego
Ubertus de Bobio potuerim nuntiare probatur quia de collegio sum et quod uni nostri fit
universitati creditur esse factum unde facilius quam penitus extraneus debeo
admitti…
66va
q. 2 Questio talis est. Maritus theotonice verberavit uxorem suam, vult uxor
agere contra maritum actione iniuriarum. Queritur utrum
possit…[explicit]: Non dabitur actio iniuriarum cum sit famosa
propter predictas rationes, tamen quia equitas sugerit actionem dari dabitur in factum,
ut ff. de pre(scriptis) verbis l. quotiens et l. quia actionum numerus [D.19.5.21 et
11]. Ho(mobonus).
66va
q. 3 Questio est an maritus incidat in penam promissam uxori si eam liberavit…66vb
[explicit]: Incidit in penam sed non committitur pena nisi usque ad
quantitatem que est in lege statuta ut in auth. ut liceat matri et avie § si quis [Nov.
117=A.8.13.14] et in auth. posita C. de repu(diis) l. consensu
[*C.5.17.8,2=N.117.9]; debet enim mulier esse contempta pena (in) lege statuta, ut ff.
de verbo(rum) ob(ligationibus) l. stipulatus [D.45.1.105]. Ho(mobonus].
66vb
q. 4 Questio talis est. Quidam scolaris accusabat aliquem de aliquo maleficio
coram iudice potestatis. Iudex citavit accusatum et secundum consuetudinem fecit eum
iurare stare mandatis eius et precepit fideiussores dari; ille qui non
dedit fideiussores detrusus fuit in carcerem, tandem processum fuit in causa et
absolutus fuit incarceratus. Queritur an absolutus possit agere iniurarum contra
accusatorem…
66vb
q. 5 Questio talis est. Quidam habens uxorem cum verberaret uxorem mater ipsius
interposuit se et inpulit ille eam ita quod mater cecidit. Ex hoc indignata mater
extraneos scripsit heredes filio nominatim preterito propter predictam causam. Postea
mater in penitentia remisit omnibus et specialiter filio omnem iniuriam quam sibi
fecisset. Matre mortua filius contendit cum heredibus institutis dicens ad se solum
pertinere matris successionem. Queritur quid iuris sit…
67ra
De penis. q. 1 De hac materia plene invenies in
brocardis in VII. quaterno c. IX. Sub hoc titulo talis formatur questio. Pone: dedi
alicui X. ne homicidium faceret et ita versatur turpitudo tantum ex parte recipientis,
feci sibi pactum et promisi quod amplius non peterem illa X. et si peterem promissi
penam. Modo non obstante pacto volo venire contra. Queritur utrum possim et an pena
comitatur…
67rb
q. 2 Lucius Titius Gaio Seio fundum concessit in emphitheosim, convenitur inter
eos ut Gaius singulis annis certam solvat pensionem et ut Titius semper staret
contractui et quicumque veniret contra solveret alii fidem servanti C. nomine
pene et soluta pena contractus remaneat in firmitate sua. Gaius postmodum per triennium
stetit quod pensionem non solvit vel fundum contra pactum alienavit. Nunc dominus
vult eum iure emphyteotico repellere, ipse offert placitam penam, scilicet C., et vult
stare contractui. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
67rb
De deportatis. Questio talis est. Aliquis est deportatus
et bona relicta sunt ei per sententiam. Queritur utrum possit conveniri et quoi
iure…
67va
De delicto civitatis puniendo. Civitas perpetravit
delictum ex quo deberet privatus, si fecisset, decapitari. Queritur qualiter puniatur,
cum civitas non habeat certum caput quia quod est singulorum non est
universitatis nec econtra, ut ff. quod cuiuscumque u(niversitatis) sicut [D.3.4.7].
Respondeo: sicut privatus decapitaretur ita civitas destruatur, ut ar. ff. quibus
mo(dis) us(us fructus) ami(ttitur) l. cum [emen.] us(um) f(ructum)
[D.7.4.24] et ff. de acu(sationibus) et inscri(ptionibus) l. hos in fi. [D.48.2.12].
Ho(mobonus).
67va
De robaria emendanda secundum statutum. Duo castra debent
emendare robariam factam in stratam publicam secundum statutum et consuetudinem
civitatis, unum plus potest, aliud minus…
67va
De questionibus. De hac materia plene invenies in
brocardis in V. quaterno c. 1. Sub hoc titulo talis formatur questio. Sex homines erant
ex una parte et sex ex altera, in sero obviaverunt sibi et se cum armis ad invicem
percusserunt ita quod unus mortuus est ibi, nec apparet quis eum occiderit. Ex parte
mortui apparet legittimus accusator qui vult accusare de homicidio illos sex. Queritur
an isti VI. in dubio sunt torquendi…
67va
De falsis [emen.] civibus. Maxima colta posita est in episcopatu et civitate
Vercellarum. Modo quidam vult eam solvere in civitate quia dicit se civem, ex adverso
dicit commune cuiusdam ville in qua habitabat: tu debes solvere nobis cum quia
fecisti hic per plures annos. Bene probaverunt consules illius terre per illos de villa
illa quod solvit cum eis coltas et scufias et ibi coluit festa et celebrat ibi et
maiorem partem fortunarum suarum ibi habeat et quod ibi habeat larem et sta(tionem)
co(mmunem). Nunquid propter hoc erit rusticus ut per hoc teneatur solvere
coltam?...
67vb
An semel punitus sit [emen.] iterum puniendus. Questio talis est. Potestas ianuensis
iuravit suspendere omnes piratas, suspendit quosdam qui casu aliquo evaserunt. Est in
questione an iterum debeant suspendi…
67vb
De revocatione bonorum que personam secuntur. Quidam
ingressus monasterium cum rebus suis sine voluntate uxoris ab uxore legitime revocatus
contra monasterium res suas repetendo agere intendit. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
67vb
De sententiis excommunicationis. q. 1 Questio
talis est. Quidam episcopus fecit hanc excommunicationem: quicumque ita fecerit sit
excommunicatus. Queritur an valeat…
68ra
q. 2 Quidam consiliarii civitatis fecerunt aliquod statutum contra ecclesiam
propter quod excommunicati sunt. Quero an illi qui non interfuerunt in conscilio illo
sint excommunicati…
68ra Incipit liber X. De pedagiis seu toloneis. q. 1 Ubertus castrum
habebat in quo Titius pedagium collegit per XL. annos. Vult Ubertus Titium prohibere ne
de cetero colligat. Queritur utrum possit…[Roffredo].
68rb
q. 2 Quidam dominus cuiusdam castri habebat pontem ante castri portam de quo ab
castri hominibus singulis annis certum portorium percipiebat, scilicet ab unoquoque
patre familias II., et si contingeret patrem decedere donec filii vellent simul
permanere licet plures essent nihil ultra dabunt quam solitus erat dare pater eorum. Si
vero seorsum habitarent tantum dabit quisque quantum pater eorum solitus fuerat dare.
Contigit autem quod Titius pater familias decessit relictis quinque filiis qui
post parentis mortem bene per L. annos simul steterunt et sepe II. solidos sicut pater
eorum fecerat et secundum quod habebat catri consuetudo prestiterunt. Nunc vero
post L. annos hereditate divisa seorsum habitare ceperunt. Dominus vero castri secundum
diuturnam consuetudinem tantum exigit ab unoquoque quantum inter omnes prestare soliti
erant. Ipsi vero prescriptionem XL. annorum obicientes dicunt se non teneri.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
68va
De statutis ei servandis. q. 1 Questio talis est.
Statutum est in civitate ianuensi quo cavetur quod condempnatus debet solvere sportulas.
Modo debitor egit pignoraticia actione contra creditorem ante solutionem et litem fuit
contestatus. Cum eo isto ab initio male egit quia pignus non competit nisi soluta sit
omnis pecunia vel eo nomine satis(factus) sit creditor, ut ff. de pign(eraticia)
act(ione) (l.) si rem ali(enam) § omnis [D.13.7.9.3], in processu cause obligavit iste
pecuniam creditori et sic fuit condempnatus creditor ad restitutionem pignoris. Queritur
quis istorum debeat solvere sportulas…
68va
q. 2 Statutum est quod si aliquis amiserit equum in bello emendam habeat a
communi, ecce amisit equum in eundo vel redeundo de exercitu vel alia occasione belli
amisit. Nunquid habeat mendam? Ar. bonum quod non, ff. de excu(sationibus) tu. l. bello
amisi [D.27.1.18] sed ar. contra ff. de incendio ru(ina) na(ufragio) l. I. § II.
[D.47.9.1.2]. Uber(tus). Ad hunc c(asum) in brocardis in IIII. c. I.
68va
q. 3 Questio talis est. In statutis communis reperitur aliquod verbum obscurum.
Queritur quis debeat illud interpretari…68vb[explicit]: Quid si in sententia iudicis verbum obscurum
reperiatur? Hic variantur doctores, di(cunt) quidam quod iudex qui sententiavit debet
interpretari, ut in lege iamdicta heredes palam § III. [D. 28.1.21.3] et C. de fructibus
et litis ex(pensis) l. terminato [C.7.51.3] et ff. de re iudi(cata) l. actorum et l.
Paulus respondit [D.42.1.46 et 43]. Ho(mobonus).
68vb
q. 4 Vulterrani elegerunt quendam in potestatem cui concesserunt statuta
condere. Item et electi sunt compositores ad illa statuta conscilio quorum potestas
fecit illa statuta et iuraverunt illa statuta ab eo facienda servare. Potestas facit
unum sta(tu)tum inter omnia quod non deberet sindicari, ius est vulgare aretinum idest
quod non exigent ab eo rationem de villicatione sua. Sed iste dominus potestas iuraverat
primo quod deberet reddere rationem non obstante statuto facto a potestate quod non
obstante statuto facto teneatur reddere
rationem…[Roffredo].
69ra
q. 5 Sibilia quedam nobilis fuit desponsata a patre cuidam Sempronio non
interveniente eius voluntate ab initio sed post facto quia a spunso vel consanguineis
recepit donaria forte ratum habuit. Domina ista contraxit matrimonium cum Iohanne et in
statuto civitatis continetur quod quicumque ac(ceperit) in uxorem mulierem alii
volumptate ipsius mulieris desponsata(m) quod puniatur in X. libris. Queritur an
Iohannes possit conveniri ad penam positam in statuto…[Roffredo].
69ra
q. 6 Factum est statutum in civitate quod quicumque habet stariolum terre iusta
predia alicuius quod ille tenetur emere qui habet confinia predia et ille tenetur
vendere cuius erat prediolum. Verum si in illo stariolo prestatur fictum vel pensio non
teneatur ille vendere nec dominus emere. Modo reperitur quidam qui habet iusta predium
tuum stariolum terre et de una parte prestatur fictum, de alia parte non. Queritur an
ille teneatur vendere totum et tu emere totum vel
partem…[Roffredo].
69rb
De fodris sive taliis seu coltiis
[emen.]. q. 1 Questio talis est. Quidam miles vendidit quasdam
possessiones cuidam rustico, de quibus possessionibus miles numquam prestitit fodrum nec
aliquas factiones. Modo vicini illius ville in qua moratur rusticus petunt ab eo fodrum.
Queritur an teneatur reddere de istis possessionibus quas emit a milite…
69va
q. 2 Aliqua villa est que territorium habet. In territorio, ad idem supra de
prescrip(tionibus) q. III., istius ville quidam nobiles emerunt amplas possessiones et
in his possessionibus quandam villulam construxerunt ubi forte sunt X. habitatores. Modo
civitas mittitur huic ville maiori vel castro subdito sibi quod mittatur X. paria bovum
vel C. artatores ut solvatur fodri nomine C. Volunt isti quod illa villa debeat
secum conferre, illi tantum volunt respondere ci(vitati). Queritur quid iuris
sit…
69vb
Quid fieri debeat si civitas non defendatur. Bene cavetur
in legibus quod lites aliquando oriuntur ex litibus et ex questionibus questiones. Ex
premissa questione insurgit questio presens. Pone quod non invenitur in communitate
illius castri aliquid esse commune nisi forum, vie publice, fontes, prata et flumina.
Queritur nunc an sit sufficiens creditori mitti in possessionem in bonis illis vel si
non sit sufficiens an universitas debeat exbanniri…[Roffredo].
70ra
Quod cuius(cum)que u(niversitatis) nomine vel contra causa agatur. Questio talis est. Aliqui sunt
consules civitatis vel ville, vollunt agere nomine civitatis vel ville sine mandato.
Queritur utrum possint…[explicit]: Pro consuetudine facit lex ff. quod
cuiuscumque u(niversitatis) l. item eorum [D.3.4.6]. Cessante consuetudine non potest
agere nisi hoc ei dedisset ordo decurionum. Constituat ergo sindicum vel ac(torem) qui
agat nomine universitatis. Uber(tus), sed Ja(cobus) contra et supra an post peremptorium
libro IV. q. I. et de electione l. I. q. VI. et seq.
70ra Incipit liber XI. De variantibus de omne fide. De hac materia invenies in
brocardis in sexto quaterno c. VII. Nunquid census impositus augeri potest vel imponi de
novo?...
70ra
De agricolis et censitis. q. 1 Queritur an dominus
possit colonum ascriptitium vendicare cum liberis et uxore…70rb
[explicit]: Dist. utrum dominus colone sciebat vel ignorabat:
sciens amittit, ignorans secus argumento predictarum legum. Ho(mobonus).
70rb
q. 2 Questio talis est. Quidam habet manentes qui tenentur habitare in terra sua,
habet tale ius in eis, quod si fugiunt potest eos revocare. Modo fugierunt, vult eos
dominus terre revocare et postulat quod trasmittantur ad locum unde fugierunt.
Queritur quid iuris sit…[explicit]: Vel dic quod habet actionem in
factum cuius tenor in variis iuris ar(ticulis) est admissus ar. ff. de pre(scriptis)
ver(bis) (l.) quotiens [D.19.5.21], C. de sacro(santis) e(cclesiis) (l.) sancimus
[C.1.2.21] vel consuetudo est quod debeat remitti ha(bens) rei ven(dicationem) ex iure
consuetudinario, ut ff. de rei ve(ndicatione) l. I. [D.6.1.1]. Ho(mobonus).
70rb
q. 3 Queritur quo iure possint peti colloni ascriptitii…
70rb
q. 4 Rubertus quidam habebat ascriptitios vel manentes vel colonos, fecit eis
cartam finis et refutationis et hoc pactum apposuit in cartam, quod quandocumque vellent
exire de fundis possint non obstante eis aliqua prescriptione temporis que a domino vel
eius heredibus posset ei apponi. Celebrato tali instrumento seu contractu rustici
steterunt in possessionibus illius domini per XL. annos. Modo volunt exire. Queritur
utrum possint quia dominus contradicit…[Roffredo].
70va
q. 5 Petrus habebat ascriptitium et filios ipsius, unum de filiis ascriptitii
liberavit ab omni ascriptitia condictione et sibi donavi omnia illa que pater eius a me
habebat et ille filius erat in potestate illius ascriptitii. Nunc queritur utrum illa
liberatio tenuit et an bona sint liberata…[Roffredo].
70vb
De originariis colonis. Questio talis est. Quidam
vercellensi origine transtulit domicilium suum Novariam, volo ipsum convenire Vercellis
ubi inveni ipsum. Queritur utrum possim…[explicit]: Possumus dicere
quod convenitur Vercellis ratione originis, nec obstat ff. ad mu(nicipalem) (et de)
incollis [emen; D.50.1] ubi videtur dici quod ibidem so(let)
con(veniri) ubi domicilium habet cum non possit in diversis locis conveniri quod verum
est quantum ad munera et honores, in pluribus locis et ca(usa) domicilii et ca(usa)
or(iginis) posit conveniri, ad idem C. ubi petantur tu(tores) l. I. [D.5.22.1].
Ho(mobonus).
70vb
De dominis habentibus dritam et tortam. Questio talis
est. Quidam miles vercellensis habebat rusticum qui erat homo suus secundum
consuetudinem civitatis Vercellarum. Iste milles habens duos filios condidit
testatumentum et in testamento uni filiorum reliquid in rustico supradicto drictam,
alteri vero tortam. Fecit modo rusticus testamentum et domino suo relinquid tertiam
partem suorum bonorum. Queritur quis istorum fratrum admitti debeat tamquam dominus ad
legatum…71ra
[explicit]: Tortam dicitur habere qui habet iurisdictionem in eum
et ius imponendi fodrum et auferendi bannum et puniendi eum si delinquat, dritam dicitur
habere qui percipit fictum et reditus annales occasione possessionis et habet ius
succedendi; ista est vercellensis consuetudo. Ho(mobonus).
71ra
De iurisdictione domini habentis castrum. q. 1
Questio talis est. Quidam comites habent iurisdictionem honorem et districtum in quodam
castro. Reperiuntur ibi communia quedam, paludex et alia. Queritur cuius sint, an
dominorum vel communis illius ville vel castri…
71ra
q. 2 Questio talis est. Controversia quedam vertitur inter militem et baronem in
cuius destrictu et territorio miles moratur. Queritur sub quo causa ista seu
controversia debeat ventilari…[explicit]: Ad ultimum mihi videtur sanum
conscilium quod si iste baro rex vel comes habet aliquem superiorem ad illum questio
ista devolvatur ut in predicta auth. [N.86=A.9.10] ad minus habet ipse superiorem
dominum papam si chrispianus est et tunc pape committet causam secundum Ho(mobonum). Hec
questio similis est illi questioni qua queritur coram quo debeat tractari causa que est
inter dominum et vassallos quem plene notavi per dominum meum supra, de feudis, libro
IIII.
71rb
q. 3 Quidam miles habebat quoddam castrum in quo habebat iurisdictionem
universalem, merum imperium et mixtum. Vendidit iste miles cuidam novariensi V. vel
quatuor casamenta et transtulit in eum omnem iurisdictionem quam habebat in ipsis
casamentis, postea tempore procedente vendidit totum castrum communi Papie cum omni iure
et actione quod habebat in castro. Modo iudex qui est in castro pro communi Papie vocat
emptorem casamentorum et vult quod respondeat sub eo sicut alii et quod faciat factiones
et responsiones sicut ceteri habitantes…
71rb
q. 4 Dominus castri proponit iudicis officium vel negatorium contra habentem
possessiones in curia vel confinio dicti castri, qui vult tures elevare in sua
possessione vel alias fortilitias. Queritur utrum possit…
71rb
q. 5 Rex Francie concessit cuidam ecclesie castrum Turonis cum omni honore et
iurisdictione excepta investitura tesaur(ar)ii et decani quam rationarii
principis episcopus et pontifices confirmaverunt. Procedente tempore municipes
impetraverunt rescriptum ab successore regis et sibi rectorem in castro liceret eligere,
agit nunc ecclesia contra municipes dicens non esse eis hanc iurisdictionem exercendi
potestatem, proponit utilem negatoriam. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
71rb-va q. 6 Episcopus
mutinensis castrum Baçiani alii concessit in feudum. Nunc queritur utrum iurisdictionem
concessisse videatur…[Pillio].
71va
De (de)nunciationibus et effectu earum. q. 1 Cum
quis denuntiat si non agat eius denuntiatio non preiudicat, ut C. de resin(denda)
ven(ditione) l. si maior [C.4.44. 13]. Si vero agat ut habet ius in re aut non…
71va
q. 2 Questio talis est. Ego locavi opus meum cuidam scriptori et accepi ab eo
fideiussorem. Postmodum fideiussor denuntiavit mihi quia non deberem dare ei amodo opus
quia de novo invenit quod malus erat et si daret ipse nolebat teneri. Ego spreta
denuntiatione sua dedi et ipse recessit, ago contra fideiussorem certi condictione ex
stipulatione vel actione ex stipulatu. Queritur quid iuris sit…
71vb
q. 3 Questio talis est. Venditor hereditatis habet regressum contra emptorem
de eo quod solvit nomine hereditatis etiam si sit indebitum ut ff. de
here(ditate) vel ac(tione) ven(dita) l. II. [D.18.4.2]. Queritur an iste venditor debeat
denuntiare emptori controversiam sibi motam sicut emptor venditori tenetur...
71vb
q. 4 Titius cum in flumine publico sibi molendinum construxisset clausuram
fecit ut molendinum melius moleret propter cuius clausure constructionem
[emen.] cepit aqua restagnare in prediis Gaii Seii. Gaius vero
denuntiavit Titio ut clausuram destrueret qui cum destruere nolet, Gaius propria
auctoritate destruxit. Nunc Titius agit contra Gaium interdicto quod vi aut clam vel in
factum actione. Queritur si possit…[Pillio].
72ra
q. 5 Lucius Titius fideiussit pro [emen.] Gaio Seio apud
Septicium creditorem spe future numerationis pecunie, qui Lucius Titius cum comperisset
Gaium Seium minus solvendo esse denuntiavit Se(p)ticio creditori ne Gaio Seio debitori
pecuniam mutuaret, (Sep)ticius vero creditor fideiussoris denuntiationem contempnens
Gaio Seio iuxta conventionem pecuniam mutuavit. Nunc creditor a debitore suum recuperare
non valens Lucium Titium fideiussorem convenire intendit. Queritur utrum
possit…[Pillio].
72va
q. 6 Mandavi procuratori meo ut fundum venderet, is vendidit sed antequam
venderet denuntiavi ei ne traderet, qui nichilominus tradidit, quo facto rem ab emptore
intendo vendicare. Queritur an possim…[Pillio].
72va
De pugna et gladiatoribus. q. 1 Cum tractatus de
pugna sit utilis et generaliter id quod de pugna obtinet observetur ideo quantum
facultas ingenii suppetit studiosse notare curavi ut nulla amodo contingat dubitatio in
futurum…
72vb
q. 2 Queritur quando pugna admittatur…
73ra
q. 3 Solet queri qualiter sacramenta admittantur in pugna…
73ra
q. 4 Quesitum est an liceat alteri parti dare camphionem…
73rb
q. 5 Edoceri postulas quis posset esse camphio…
73rb
q. 6 Interrogati sumus in cuius electione fit pugna…
73rb
q. 7 Quesiverunt periti qualiter pugna debeat ordinari…
73rb
q. 8 Hos cotidiana instantia interpellat que arma sint a legibus et per
consuetudinem concessa in pugna…
73rb
q. 9 Dubitari solet si ceciderint arma vel frangantur…
73rb
q. 10 Scisitari consuevit quis alium primo percutiat…
73rb
q.
11 Interrogati sumus si uno die non fuerit pugna finita…
73rb
q. 12 Queris a nobis qualiter convictus in pugna…
73rb
q. 13 Instruendi sumus de sacramentalibus et qualiter per eos fiat
probatio…
73va
q. 14 Hos consulere voluisti an per iudicia defensio fieri possit…
73va
q. 15 Circa factum duelli consuevit queri et contingere de facto. Pone quod
fidantia sit laudata comuni consensu inter camphiones de dentibus et dictum est quod si
quis fregerit fidantiam pro conficto debeat haberi et ita duellum admittit. Accidit quod
unus camphionum, puta qui se defendebat, posuit alteri digitum in ore […] et ille
cumstraxit dentes et digitum eius aliquantulum laceravit. Quesitum est nunquid ille qui
strinxit dentes ob hoc videatur fidantiam offendisse et ita duellum amississe vel
non…[explicit]: Secus autem si adversarius data opera digitum eius
cum ore cepisset et cum dentibus laceravisset quo casu fidantia offendisset et non casu
cum studiose ea feciset, ad idem est quod legitur C. ad legem Cor(neliam) de sicariis l.
I. [C.9.16.1]. Secundum Ro(ffredum) beneventanum.
73va
q. 16 Aliquis interfectus est in rixa nec apparet a quo vel a quibus, ex parte
mortui existit legitimus accusator qui accusat omnes de alia parte qui rixe
interfuerunt. Queritur an accusati teneantur se defendere per pugnam…
73vb
q. 17 Albertus de Porta parrochianus ecclesie Omnium Sanctorum habuit pluries
mala verba cum sacerdote dicte ecclesie minando ei quod vita poterat esse sibi parum
cara et quod non scamparet ei. Et in tantum se ceperunt inimicari quod non loquebantur
sibi ad invicem et se pri(va)verunt fam(iliares) parochiani ire ad ecclesiam
supradictam. Tamen sacerdos quodam sero transiens ante domum dicti parochiani ibi
scilicet sub porticu ipsius et ante hostium apertum inventus est interfectus nec ea hora
ire vel redire visus fuit aliquis per contratam. Modo frater interfecti accusat
parochianum de morte furtiva dicens se paratum hoc probare per pugnam. Queritur quid
iuris sit…74ra
[explicit]: In hac questione que fuit de facto in civitate Regi(i)
et in qua ego Julianus extiti advocatus pro parte accusatoris habito conscilio sapientum
per me coram quibus fuit negotium diligentissime disputatum pro parte mea fuit
pronunciatum et bene ar. predictarum legum.
74ra
q. 18 Questio talis est. Quedam mulier habebat filiam uxoratam, maritus ipsam
filiam interfecit, mater vult accusare ipsum interfectorem. Queritur utrum possit et si
potest an debeat inscripbere, item an audiatur si vellit probare per pugnam quod
interfecit…
74ra: Incipit liber XII.
De dignitatibus et diversis officiis. q. 1
Plures dignitates habere eodem tempore an possit quis queritur…
74ra-rb q. 2 Quid si
V. sunt electores, ignoranter ineligibilem elegerunt potestatem vel alium officialem.
Nunquid iterum habeant electionem vel debeant deici sortes?...
74rb
q. 3 Nunquid minor XXV. annis electus in potestate debet confirmari?...
74rb
De fideicommissariis sive executoribus ultime
volumptatis. q. 1 Set nunquid pauperes vel ecclesia convenire possunt
designatam personam ut votum adimpleat testatoris?...
74rb
q. 2 Quid si in una est ortus, in alia habet domicilium episcopus utriusque agere
potest?...
74rb
q. 3 Nunquid ad heredes transit hoc officium?...
74rb
q. 4 Quid si duo sunt fideicommissarii et inter se discrepant?...
74rb
q. 5 Nunquid isti fideicommissarii qui dicuntur ultra montes executores ultime
voluntatis possunt compelli tale officium suscipere?...
74rb
q. 6 Quod si agnovit fideicommissarius voluntatem testatoris et incepit facere
sed non perficitur et quo iure convenietur?...
74rb
q. 7 Quid si sunt plures fideicommissarii, nunquid unus solus an omnes vel maior
pars presente vel absente minori poterit distribuere?...
74va
q. 8 Quid si unus de pluribus fideicommissariis mortuus est, nunquid erit locus
viri agnoscendi?...[explicit]: Quomodo ergo fiet episcopus dabit alium,
ar. de pedaneis iu(dicibus) l. placet [C.3.3.2] et auth. de e(cclesiasticis) t(itulis) §
si quis [N.131=A.9.6] superstites perficiunt, ut ff. de officio consulis l. I.
[D.1.10.1], j. de advo(catis) di(versorum) iu(dicum) l. laudabile [C.2.7.23] secundum
Uber(tum). Ar. ad idem ff. de leg(itimis) tu(toribus) l. tutella § si duo [D.26.4.3.4].
Iul(ianus).
74va
q. 9 Quid si quedam dedit disponenda et alia omisit?...
74va
q. 10 Quid si reliquid fideicommissario et non est adita hereditas, quid
faciet fideicommissarius?...
74va
q. 11 Isti fideicommissarii nullum lucrum debent inde habere sicut nec
mandatarii…
74va
De legitimis administratoribus. q. 1 Questio talis
est. Quidam vendidit quasdam possessiones obligatas uxori pro dote, filios quos habuit
de uxore emancipavit et tamquam legitimus tutor vel curator nomine filiorum advocat
possessiones ab emptoribus vel ypothecariam actionem. Queritur an idem ipse possit
venire contra factum suum…
74va
De variis et extraordinariis questionum articulis.
Explicito tractatu questionum circa ea(n)dem materiam concurentium ad extravagantes et
extraordinarias transitum faciamus subiciendo titulum generalem de variis et
extraordinariis questionum articulis.
74va
De mutuo. q. 1 Questio talis est. Quidam mutuavit
pecuniam nomine matris et eam stipulatus fuit reddere matri, agit modo contra debitorem
et pecuniam petit nomine matris et proponit certi condictionem ex stipulatu et ad bona
obligata ypothecariam. Queritur an hec petitio sit admi(ttenda) et an ex stipulatu
aliqua actio sit quesita matri…[explicit]: Adquisita fuit actio
mutuanti sed eam tenebitur cedere matri, ut ff. de adqui(renda) pos(sessione) l.
possessio § fi. [D.41.2.49.2], aliter sine cessione non aget contra actio non fuit sibi
quesita ut s. probavi nec obstant leges in contrarium allegate quia singulis
responsionem dedi secundum Ho(mobonum).
74va
De vassallo alienante partem feudi, an cadere debeat a toto feudo. Iohannes quidam habet duo castra
in feudum quorum unum alienavit. Queritur utrum toto feudo debeat privari an ex
parte…[Roffredo].
74vb
De iure cesso. De iure cesso plene tractavi super libro
IV. Sed circa eandem materiam talis adhuc emergit dubitatio: Socrates mandavit Titio ut
equum venderet pro XX. qui Titius equum Sempronio vendidit, qui emptor
tempore contractus erat solvendo, nunc autem est non solvendo. Ago contra Titium ut
restituat mihi equum vel solvat pretium scilicet XX. Qui Titius dicit quod est paratus
cedere mihi actionem ex vendito quod habet contra emptorem. Queritur an cedendo actionem
liberetur…[Roffredo].
74vb
De lite movenda inter patrem et filium. De lite movenda
inter patrem et filium talis corpulus dubitationis emergit. Ecce qui cum filio familias
contrahit duos habet obligatos: filium in solidum, patrem de peculio ut ff. de peculio
l. si quis cum filio [D.15.1.44]. Pone ergo quod filius solvit debitum (in) solidum
creditori forte de pecunia aquisita de tabellionatu suo et sic liberavit patrem ab
actione de peculio profect(it)io qua tenebatur, vult agere contra patrem. Nunquid ex
tali solutione est ei proditum aliquod ius agendi?…
75ra
De procuratoribus. De procuratoribus super libro II.
copiose tractavi, sed de facto occurrit talis questio. Pone quod aliquis constitutus est
procurator usque ad annum, quedam incoavit que finito anno non explicavit. Nunquid
desinit esse procurator?...
75ra
An semel punitus sit iterum puniendus. Supra libro IX. et
VII. q. I. quesivi an semel punitus sit iterum puniendus. Adhuc quero: sed
pone, aliquis fecit furtum, deduxi eum ad prexidem, ipse statim punivit eum. Nunquid
agam actione furti licet punitus sit corporaliter?...
75ra
De duobus an sufficiat alterum adimpleri. Dedi tibi bovem
ut Capuam eas et Titium occidas, neutrum fecisti, quod dedi repeto per condictionem ob
causam. Queritur an possim…[Azzone].
75rb
De nuntio non fideli.
Gaius Seius filio suo quem Bononie putabat degere gratia studiorum per quendam nuntium
pecuniam misit dans ei in mandatis ut Bononiam filio suo pecuniam portaret, qui
accepta(m) pecunia(m) Bononiam portavit. Verum quia scolaris predictus dicti Gaii filius
Selernum iverat pro discenda phisica dictus nuntius quendam salernitanum repatriare
volentem Bononie invenit ipsique pecuniam tradidit solvendam predicti Gaii filio. Qui
dum portaret incidit in latrones et spoliatus pecuniam perdidit. Nunc Gaius Seius contra
nuntium cui pecuniam tradidit Bononie deferendam actionem intendit. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
75rb
De illo qui turrim suam prestat contra hominem. Olericus de
Argelerio promisit episcopo mutinensi se prestaturum ei turim suam ad offensionem et
defensionem contra omnem hominem. Tandem ortis inter Odo(ricum) et episcopum
innimicitiis petit episcopus (ut) Od(oricus) ei prestaret turim etiam contra
se. Vertitur in questione quid iuris sit… [Pillio].
75rb De herede an posset infringere. Pater fundum maternum sui
filii distraxit, post hoc non solvendo decedens filius cum inventarii confectione
succesit, qui filius nunc fundum ab emptore vendicat. Hesitatur utrum ne
possit…[Pillio].
75vb
De eo qui partem predii. q. 1 Bononienses dum
civitatem suam contra hostilem incursum Theutonicorum vallis munirent et fossis
medietatem predii Gaii Seii occupaverunt. Gaius demum portionem reliquam Titio vendidit.
Procedente vero tempore, cum timor cessaret et tremor tantus cepit rusticorum ad
civitatem venire concursus quod civitatis prior ambitus continere non potuerit unde
factum est ut vallis dimisis prioribus ulterius muro et fossis civitas ambiretur. Titius
vero partem Gaii venditoris sui cum alia vallorum ripis complanatis possidere cepit quam
Gaius ad se quasi quodam postlimini iure reversam dicens petere intendit. Queritur quid
iuris sit…[Pillio].
76ra
q. 2 Cum imperator transitum faceret per loca canonici Sancte Marie de Reno
furorem timentes theotonicum curiam intraverunt et quemdam de curie principibus allocuti
cum eo convenerunt ut ei V. marcas argenti darent et ipse ab omni exercitus necessitate
tueretur eos atque defenderet. Factum est autem quod antequam imperator veniret Mutinam
Bononienses meticulosi cum eo composuerunt et sic imperator per loca putativa non
intravit. Canonici tamen non ab [emen.] eo qui promisit sed ab alio
tuti sunt et defensi officio pietatis. Nunc princeps ille cui promissio facta est marcas
sibi promissas petit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
76rb
De mensura minorata. Lucius Titius fundum suum
Mevio locavit sub certa annua modiatione frumenti. Contigit postea quod per
consilium vel per potestatis statutum mensura minorata est, pena etiam fuit apposita si
quis ad priorem mensuram de cetero metiretur. Nunc Lucius Titius modium prioris mensure
postulans a Mevio exceptione repellitur dicente se non ad priorem de cetero sed ad
posteriorem teneri mensuram. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
76va
An sufficiat facta promisio impleri. q. 1 Lucius
Titius cum haberet domum ruinosam de qua dampnum verebatur vicini promiserunt Lucio
Titio C. ut eam dirueret. Cum vero sequenti die Lucius eam destruere deberet per se
ipsam quoque cecidit sine dampno vicinorum. Queritur nunc nunquid ex stipulatione vicini
Lucio Titio teneantur…[Pillio].
76va
An manere [emen.] videatur qui frequenter
recedit. Gaius Seius Lucio Titio promisit C. si Lucius Titius viveret per
totum triennium. Dum tamen Lucius in toto trigenio per mensem Bononie moram non faceret
Lucius condictionem adimplere volens civitatem exivit. Quandoque tamen in septimana per
diem moram faciebat reversus et sic diebus singularibus bene per L. dies inter trienium
in civitate permansit. Nunc finito termino Lucius Titius Gaium ex stipulatione proposita
certi condictione convenire intendit quasi existente condictione. Gaius vero contradicit
condictionem defecisse quia per mensem et ultra in civitate [emen.]
fuit. Queritur quid iuris sit…[Pillio].
76vb
Quid contineatur appellatione reliquorum. q. 1
Pater familias fecit testamentum et filiam suam coniugatam heredem instituit, rogavit
eam per fideicommissum ut cum moriretur hereditatem suam restitueret Titio deducto pro
marito relinqueret. Filia postea moriens universa marito reliquid. Queritur utrum ne
Titius fideicommissarius contra maritum aliquem possit habere
regressum…[Pillio].
76vb (Scientia et presentia inducit consensum). De hac materia plene invenies in
brocardis in quinto quaterno c. 96. q. 1 Sub hoc titulo talis formatur questio.
Aliquo presente et non contradicente rem ipsius alienans queritur nunquid eam vendicare
valeat ab emptore…[Pillio].
77ra
De eo qui ius sibi dixit cum magistratuum
[emen.]
(copiam) non haberet. q. 1 Titius cum magistratuum
copiam non haberet debitori suo boves astulit. Queritur ergo utrum ius suum quis debeat
perdere. Proponit Titius contra debitorem suum pristinam
actionem…[Pillio].
77ra
q. 2 Sed ex hac questione secunda oritur scilicet utrum debeat ius suum amittere
quatenus deliquid idest quatenus valent ipsi boves an in
solidum…[Pillio].
77ra
q. 3 Aliquis cum copia iudicis non haberet occupavit Digestum meum. Nunquid
amittit ius creditor?...77rb
[explicit] Pi(leus) dicit quod debet puniri in totum, nos dicimus
contra ar. dictarum legum. Pa.
77rb
De bone fidei possessione, an lite contestata, et c.
q. 1 Cum provinciali cuidam quem non audeo nominare mula fuisset subrepta et bone
fidei emptori tradita vel vendita, provincialis a possessore mulam vendicavit. Verum
(con)testatione interposita interitu naturali mula decessit et provincialis nichilominus
instat ut condemnatio sequetur. Queritur quid iuris
sit…[Pillio].
77rb
De egrotante qui recidivavit. q. 1 Quidam
podagrarius medicum sibi curandum infirmitatis gratia certa constituta mercede
acquisivit ut qui iam de egritudine liberatus tempore procedente in eandem recedit. Nunc
contra suum medicum ut rursus eum curet et pro iamdicto salario agere contendit.
Queritur quid iuris sit…[Pillio].
77va [Explicit
libellus]: Quoniam dominus Rofredus beneventanus egregius legum doctor
preclarus admodum et famosus in compillatione libelli sui super quolibet contractu movit
dubia et questiones ad titulos facientes idcirco quilibet studiosus ad illum recurrat et
quod hic deficit ibi querat et in libris meis in quibus super ipsa lictera in locis suis
multa dubia de propria manu scripsi que suffragium prestant ad presentis operis
complementum.